Zambono di Andrea carmina, 2

Testo base di riferimento: L. Padrin, 1887

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


2.

Multa memor misi, studii communis amice

      Indiga responsi carmina, Muxe, tibi,

Postquam res patriae veris de pace virentis

      Nosque simul turbans martia traxit hyems.

5

Ante tamen memini quotiens tua musa recepit

      Iambonicos versus, non mihi surda fuit:

Immo etiam dulci tacitum me saepe solebas

      Vt canerem tecum sollicitare cheli.

Carmina cum cessant, quo secessere Camenae?

10

      Cur mihi non spirat spiritus ille tuus,

Qui me consuluit violenta quid astra moveret,

      Cum de venturo Caesare rumor erat?

Ipse videbaris radio tunc mentis acutae

      Quo ruerant urbis facta videre tuae.

15

O utinam patavus tenuisset sana senatus

      Oris verba tui consiliumque tuum!

Civibus urbs opibusque suis foret integra nec tam

      Pestiferum belli passa fuisset onus.

Pax rediit virtute Dei: laetemur in illa:

20

      Muxe, fac ut sit pax integra, Marte carens.

Iam turbata diu reparentur viscera Troum

      Inque suum redeant omnia membra locum.

Non poterat fratres quae pax ligat hostibus hostes

      Iungere? tam durum est pacificare Phryges?

25

Hostibus indultum est; civi parcatur amanti,

      Et prosit patriae nil nocuisse meae.

At culpa caruisse nocet civemque fuisse:

      Materiam veniae non habet ira Phrygum.

Quo secum ferret pax haec, te vivere salvum

30

      Semper amo, expositum me quoque dedo tibi.

Scribere plura quidem fandi lasciva voluntas

      Coeperat, huic ratio dixit: "Habeto modum.

Sit satis egregio te commendasse poetae;

      Cetera fulgenti pectore cernet amans."