Alessandro Braccesi carmina varia, 1

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


1. ad Camillam Saracinam Senensem

Ponat amor pharetram moestus frangatque sagictas,

      Ac tenera plangat pectora nuda manu,

Et doleat tristis passis Citherea capillis,

      Delitias ploret casta Minerva suas;

5

Cesset et omnis honor, cultus valeatque Senensis,

      Et matrona simul lugeat atque nurus,

Vsque puellarum coetus, quin tota inventus,

      Certatim lachrymis abluat ora gemens:

Heu, Saracina, decus splendorque et gloria formae,

10

      Pulchrius in vestra qua fuit urbe nihil,

Infoelix visu capta est, miserabile dictu;

      Sic ne vacare deos, heu, pietate decet?

Quidnam erat in terris oculis formosius huius?

      Quid magis his poterat par fore syderibus?

15

Hos obscura tamen caligo ac densa recondit,

      Nec caelum aut terras posse videre sinit.

Quod scelus auditum maius, quod saevius isto?

      Quid Sena, quid potuit tristius esse tibi?

Sed maior iactura fuit tua, saeve Cupido:

20

      Huius erant oculi retia nanque tua.

Nil tibi nunc superest, quo vincula nectere possis,

      Vt prius, in iuvenes, quos Sena pulchra fovet.

Nunc et abest omnis penitus iucunda venustas,

      Nunc reliqua est Veneri gratia nulla deae,

25

Nunc quoque moeret iners, artes quae docta Minervae

      Callet, quod tenebrae lumina clausa tenent.

Ergo, Cupido simul Venus et Bellona parenti

      Fundite devotas, heu, sine fine preces,

Lumina restituat donec formosa Camillae,

30

      Hanc, prius ut poterat, posse videre sinat.