Giovanni Gioviano Pontano eglogae 1, prol.

Lepidina cuius pompae septem.
collocutores Macron et Lepidina

 

Macron

Et gravida es, Lepidina, et honus grave languida defers,

Obbam lactis et haec fumanti farta canistro;

Hac, agedum, viridi paulum requiesce sub umbra,

Declinat sol dum rapidus, desaevit et aestus.

Lepidina

5

En lactis tibi sinum atque haec simul oscula trado;

Vmbra mihi haec veteres (memor es) iam suscitat ignes;

O coniux mihi care Macron, redde altera, Macron.

Macron

Hic mihi tu teneras nudasti prima papillas,

Hic, Lepidina, mihi suspiria prima dedisti,

10

Tunc Macron, Lepidina, tibi, Lepidina Macroni.

Lepidina

Has inter frondes virgultaque nota latebas,

Cum tibi prima rosam, primus mihi fraga tulisti.

Macron

Hic Macron, Lepidina, meus, me prima vocasti,

Et primus mea, te alternans, Lepidina, vocavi.

Lepidina

15

Viximus ex illo gemini sine lite columbi,

Nox socios vidit, socios lux; oscula iunge

Mutua, sic gemini servant in amore columbi.

Macron

Illa, uxor, memini nunc, oscula prima fuere;

Nostra tuis, tua labra meis haesere, diuque

20

Spiritus alterno huc illuc se miscuit ore.

Tunc Orcus si nos una rapuisset, amantum

Vna futura anima, una etiam simul umbra futura.

Lepidina

Quod felix faustumque omen sit; reiice, coniux,

Hirsutum hunc thalamis, thalami sint omnia fausta,

25

Parthenope thalamo nanque est dignissima fausto.

Macron

Hirsuti, horripilique absint. Age, candida an ipso

Visa viro virgo est, heroe et coniuge digna?

Lepidina

O Macron, mea cura Macron, illi alba ligustra

Concedant, collata illi sint nigra colostra:

30

Delioli ad fontem sola ac sine teste lavabat;

(Vidi ego, vidit Anas) viso candore puellae,

Qui niger ante fuit, nunc est nitidissimus ales,

Et mihi tum subitus crevit per pectora candor:

Ipse vides, niveas cerne has sine labe papillas.

Macron

35

Quin haec candentes, lux o mea, pascua tauros,

Quod nec sueta ferunt, nostrae sunt munera nymphae.

Ipse tuas, mea lux, teneo foveoque papillas,

Nec liquido cedunt argento aut pondere plumbo.

Fige oculos in me, coniux mea, qui mihi lucent,

40

Et lychnum et quod nec nigricante cicendula nocte;

Parthenope anne aliis, anne his dea fulget ocellis?

Lepidina

Magnetem gerit illa oculis stellamque supremam:

Venerit ad litus, trahit ad sua lumina pisces;

Iverit in silvas, trahit ad spectacula cervos,

45

Illicet indomiti surgunt ad praelia tauri;

Verterit illa oculos in quem iuvenemve senemve,

Ille perit: miseris haec crescit amantibus error.

Macron

Me miserum, ne oculos in me quoque vertat et ipse

Avellar procul his, procul ah, Lepidina, lacertis.

Lepidina

50

Ne, coniux, ne, care, time; nam sedula mater

Hoc docuit, ter te ut levi pro limine postis

Amplectar, ter rapta tibi simul oscula iungam,

Et dicam: "Meus es;" tenerum quoque eringion ore

Ferre dedit, dedit atque hederae cum fronde racemum

55

Ferre sinu, et geminis te noctu honerare lacertis;

Neu limis, mea lux, dominam spectaris ocellis,

Praesertim si blanda pedem nudarit; ibi illa

Retia tendit et insidias parat et fovet ignem:

Quae mihi frater Acon, soror et soror altera dixit.

Macron

60

Haec eadem mihi Naretas et amicus Omason,

Quin maiora ferunt: siccat dum nympha capillum

Ad speculam et niveae ludunt sine veste papillae,

Vidit et: "O, dixit, Saliceni filius, alis

Vtar et ad celsam pennis ferar ipse fenestram."

65

Annuit et placidis risit dea dulcis ocellis:

Ille volat, celsam pennis petit inde fenestram.

Dic, mea, dic, formosa canit dum nympha per aestum,

Audierisne deam?

Lepidina

                                     Ad saepem tum forte latebam,

Cum canere inciperet, atrox hic dente pilaster

70

Latrat; ibi ipsa fuga saepem insidiasque reliqui.

Invidia (sic Nicla refert) Philomela recessit;

At circum attonita stupuere ad carmina nymphae.

Ipsa quidem canit, at venti posuere silentes

Strataque pacati requierunt murmura ponti:

75

"Exoptat messemque sator frugemque colonus,

Ver ales, carum virgo desponsa maritum;

Vitis in arboribus, hederae pro rupibus altis,

Coniugis in cupidis gaudet nova nupta lacertis;

Irriguum sitiunt fontem sata, pabula rorem,

80

Nupta sitit socii lusus et gaudia lecti."

Haec dea: surgamus, meus hoc, age, personat Hymen.

Pompa venit celebresque vocant Hymenaeon ad aedes.