Bonaiuto da Casentino diversiloquium, 17

Testo base di riferimento: M. Petoletti, 2001

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


17. additio competens, non tamen necessaria,
metris illis Boetii "Felix nimium prior etas"

Novit opes letas felix nimium prior etas,

Que vixit parvis contenta fidelibus arvis.

Non animi fluxu nec inerti perdita luxu

Se non solvebat, facili que sera solebat

5

Propter cor grande ieiunia solvere glande.

Haud Deus ignorat: non bachica munera norat,

Forte suum velle liquido confundere melle,

Non stravit verum nec lucida vellera Serum,

Tanquam cum ceno Tyrio miscere veneno,

10

Non iam lugubres, sompnos dabat herba salubres,

Absque cerebri dampnis potum quoque lubricus ampnis,

Gratos prata sinus, umbras altissima pinus.

Terras calcabat, nondum maris alta secabat

Navita dilectis nec mercibus undique lectis,

15

Stans in agris sospes, nova litora viderat hospes.

Arma quiescebant, tunc classica seva tacebant,

Non re, non verbis, odiis neque fusus acerbis

Maxima vel parva cruor horrida tinxerat arva.

Pro re nonnulla quid enim furor hosticus ulla

20

In dampnum veri vellet prior arma moveri,

Vel quis gauderet, cum vulnera seva videret

Cum necis ampulla nec premia sanguinis ulla?

O quam pauca virent! Vtinam modo nostra redirent

Spernentes discos in mores tempora priscos!

25

Nunc decrescet ne, sed sevior ignibus Ethne

Non vis nolendi, fervens ardet amor habendi:

Mille dedit penas. Heu primus quis fuit ille

Recti non operis auri qui pondera tecti,

Petras ardentes, gemmasque latere volentes,

30

Per que nos rodit, preciosa pericula fodit?