34. Altilius Accio Sincero et Marco Antonio fratri: salutem
Vnanimi fratres, rapta qui matre doletis
Et desiderio fletis uterque pio,
Desinite a lacrimis lam sanctos ledere manes;
Vos vetat Helisiis illa recepta choris.
5
Illic optatis longum complexibus haerens
Iucundo fruitur coniugis ore sui:
Felicesque animas inter coetusque verendos,
Narrat natorum de pietate parens.
Scilicet iis ut spem viduae solata iuventae
10
Deserti tulerit frigida regna tori:
Addit et obsequia el dulces cum pondere mores,
Iam tum cum patrias ferret uterque vices:
Cum simul et Nymphas, Satirorum et cantat amores:
Estque in Sinceri carmine tota sui.
15
Quod subito cantu turba excipiente deorum,
Hinc illinc variis plausibus arva sonant.
Massiliam chorus omnis et aetheriae convalles,
Massiliam totis reddit et aura locis:
Illa autem aeternos caro cum coniuge gressus
20
Iungit et Helisium sic terit alta nemus.
Quo iam pro lacrimis Panchaeos urite odores,
Orpheaeque move tu fidis alter opus:
Non quibus infernas ille exoraverat umbras,
Flebilibus supplex ausud adire modis;
25
Sed quibus et dium laudes, ipsosque canendo
Heroas caelo, sidirebusque locat.
Has micti iubet inferias, haec funera mater,
Ipsa sibi has lacrimas, haec sibi busta rogat.