33.
Ille ego ceruleae dominator Fucinus undae,
Qua tibi piscosae pars famulatur aque,
Suppliciter duplices summisso poplite palmas
Ante tuos tendo, die, Columna, pedes.
5
Lucenses commendo tuos divamque Parentem,
Prospicit et templis quae tua regna suis.
Haec mihi iam motas placavit saepius iras,
Cum tumidos quateret fuscina nostra lacus.
Huic tuus e mediis ereptus nauta procellis
10
Vota coronata cum rate saepe tulit;
Piscatorque eadem precibus cum prospera favit,
Plena tibi multo retia pisce trahit.
Illa sui felix mater motura satorem
Afferet optatis omnia laeta suis.
15
Quod si te veterum maiestas cognita rerum
Tangit et antiquis addita fama locis
Servat adhuc et prisca tibi qui nomina lucus;
Ille sacer multa relligione fuit.
Lucus erat Veneris, Veneris Charitumque choreis
20
Praebebat latebras ociaque apta nemus.
Nam socios sepe ad lusus silvestriaque antra
Accitas memini Naiadas isse meas.
Saepe etiam Satiros in se Faunosque ruentes
Dum fugiunt, medios destituisse choros;
25
Pallentesque simul, simul et me quamque vocantem
Semianimes imo delituisse lacu.
Hunc melius veterum neglecto numine divum,
Quos finxit vano gens sibi prisca metu,
Intacta Genitrice Dei sese ara tuetur
30
Lucensesque fovent numina vera suos.
Quare age, finitimum fraudes temerariaque ausa
Compesce et diras sacrilegasque manus,
Quos neque coelestum ratio aut respectus honesti,
Non pietas, non ius, non movet alma fides.
35
Quoque tegis miseros in noxia tela malorum,
Hunc clipeum sanctis, eia, age prome locis.
Fortia dum tractas violenti munera Martis
Creditaque auspiciis Itala signa tuis,
Horreret pater Heridanus confusa terna rivos
40
Ora novem et pavido mergeret amne caput.
Quis te dona togae, pacis quis crederet artes
Nosse, aut insueti civica bella fori
At nunc cum leges statuas et cognitor adsis,
Litibus imponas iudiciisque modum,
45
Tum faciles adsint miserorum vocibus aures
Iustitia intrepidum tollet ubique caput.
Quis te miliciae tot desudasse labores
Auxerit, aut animi tot monumenta tui?
Idruntumque Arnumque tuas testancia laudes
50
Cantatum et tolo nomen in orbe tuum.
Sequi te pacemque simul bellumque gerentem
Viderit et gemina par tibi laude decus,
Quid nisi miratus regno gratetur et Vrbi
Dicat et o tanto regna beata duce!