30.
Ecce iterum vesana movet ferus arma Cupido
Et secum occulta cogitat arte dolos;
Ecce iterum extinctos in me Venus excitat ignes
Et nova flamma patet quod fuit ante cinis.
5
Libera iam tristes repetunt precordia curae,
Obsedere animum dira venena meum.
Stultus ego! Indomiti vitasse Cupidinis artes
Credideram et tacito retia docta pede.
En laqueus mea colla premit fugiensque moratur
10
Pectus et insano torquet in igne Venus.
Parcite sollicitos hominum quicumque furores,
Mentibus et curis gaudia mista datis:
Ocius aut moriar, vel, si hoc mihi fata negarunt,
Ocius immiti solvar amore, precor.
15
Non ego iam possum tantos perferre dolores,
Deficiunt vires ingeniumque cadit.
En ego: nunc tenues paulatim absumor in auras,
Morte tamen gravior sed mihi longa mora est.
Fortius accendit modo quos negleximus ignes
20
Et vetitus duplici foenore crevit amor.
Vror et occultis flagrant mea pectora flammis;
O desideriis finis adempta meis!
Ha! ego quid merui de te, mea regia, tantum
Vt fieres nostro letior exitio?
25
Parce precor, mihi non fuscis evectus ab oris
Est pater aut getico nata sub axe parens:
Tu mea letales torsisti corda sagittas
Tuque vulneribus nunc, precor, affer opem.
Quod si nec formae nec opum mihi gloria tanta est
30
Nec vetus antiquo sanguine ducta domus
Aut humilem gelidos inter Lucania montes
Edidit et patriae menia parva meae:
Hic, ubi dura rigent pellitis membra colonis
Asperaque assiduum detinet arva gelu,
35
Sunt tamen ingenuae, quas iam tibi vovimus artes
Quaeque tuas dotes nec periisse sinant.
Haud quoque despueris; rerum et Lucania victrix
Olim finitimis extulit alta caput:
Cuncta sed ut desint miserum tamen aspice tandem,
40
Quem tibi iam toto pectore tradit amor.
Adde quod haud canis gravior nos obtegit etas,
Nec viridis primo flore Iuventa calet.
Quod si nec talamos nunc dedignabere nostros,
Avertent certam tempore nulla fide
45
Semper eris, vel si pilii superaveris aevos
Nestoris, amplexu regia sola meo
Quos aliquis cane figentes oscula fronti
Felici iunctos dicit amasse fide.
Tu modo, si sapias, votis ne obsiste precantis
50
Effice spem longe neu levis aura ferat:
Incipe surgentis decerpere cautior annos.
Heu, heu, quam celeri labitur orbe dies!
Aspicis irriguis passim frigentia campis
Vt matutino lilia sole iacent;
55
Sic tibi, cui primis fulget nunc flosculus annis
Languidus haud multos post cadet ipse dies.
Porrige in amplexus tua, porrige, brachia nostros,
Ipsa quibus non sint lilia pura magis;
Incipe surgentis fructus decerpere mente,
60
Incipe me meritis demeruisse tuis,
Vt sic optatae venient cum fata flammae
Preteriti possit penituisse nihil.
Quodsi nec forme nec opum mihi gloria tanta est
Nec vetus antiquo sanguine ducta domus
65
Quod si humiles gelidos inter Lucania montes
Edidit et patriae menia parva meae.