Gabriele Altilio carmina, 29

Testo base di riferimento: G. Lamattina, 1978

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


29.

Perlegis, an stricto prohibet mucrone satelles

      Additaque in teneras, hei, mihi vincla manus?

Perlege dura licet genitor vel robora vincat

      Sitque illi in sevo pectore nata silex.

5

Supremum tamen hoc misero concedet amori,

      De nostra sat erit iam statuisse nece.

Hoc illi satis est, sic indulgemus et egro

      Iam desperata quodque medentis ope.

Adde quod hec non est promisse conscia noctis

10

      Littera, nec tantas fertque refertque notas;

Sed lacrimas et que vero perferre dolore

      Cogimur atque ipsi sint placitura patri.