Gabriele Altilio carmina, 28

Reference basis text: G. Lamattina, 1978

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


28.

Quid prodest votis aras implere deorum

      Et totiens sanctis tura dedisse focis,

Omnia mox cernas Zefiros si ferre volantis

      Tangere nec surdos vota precesque deos,

5

Quo magis imploramus opem miseramque salutem

      Hoc infensa magis sors inimica premit.

Lidame, si viridi nimium mihi raptus ab aevo es

      Fataque non avidas abstinuere manus?

Hunc nondum canis aetas asperserat annis

10

      Nondum florentes aspera barba genas.

Vivere nunc decuit, nec adhuc vicesimus illi

      Complerat coeptum, tristior annus, iter.

Dii superi, quae tanta fuit rapuisse voluptas

      Noxia cui nullo crimine vita fuit?

15

Non ille in sanctos dixit mala verba, nec unquam

      Sacrilego vestras polluit ense fores,

Sed teneris aetate annis pius esse sacerdos

      Coeperat et vitam dedere numinibus.

Aspernatus opes et vanae tristia vite

20

      Gaudia, vera animi noverat ille bona.

Non huic divitiae curae, non regna, nec aurum

      Discere sed cultu sacra paranda suo;

Quin animum quoque postrema testatus in hora est,

      Vltima cum moriens verba locutus ait:

25

Parcite non exoratos prece flectere divos,

      Parcite et aeternum sollicitare Iovem.

Si me fata volunt primis decedere ab annis

      Et Lachesis certa stamina lege trahit,

Nullius poterunt flecti prece munera divum,

30

      Vlla neque instantes vota movere deos.

Sed sic nostra truces non sentiat umbra sorores

      Tantaleas nunquam sic patiamur aquas.

Non adeo presens terret me mortis imago

      Quodque immaturum mors properatur iter

35

Quam quod te, genitor canis asperse capillis,

      Moerentem nostro funere deserui.

Vos, dulces fratres, quos hora novissima iunctos

      Nunc male divellit, quis amor unus erat,

Vos decet obsequiis summittere colla perenni

40

      Solantes mestas funere caniciem.

Quod nunquam sic saxa meo sint mollia fato:

      Fugisse obtestor te mihi teste pater,

Cum subito hec fanti moribundis verba querelis

      Iniecere nigras fata superba manus,

45

Purpurei flores et frigida sacra sepulcri

      Quecumque et tenerum pro legis urna caput:

Reddite molle solum vos et florentia circum

      Prata et odoratas marmora ferte rosas,

Ast ego quod possum lacrimas et tristia promam

50

      Carmina mestitiae pignora certa meae,

Semper eris nostris, semper relegere libellis

      Extremum hoc a me, Lidame, munus habe.