22.
Carmina que mittis dulcem redolentia amorem,
Temporibus, Cocles, grata fuere suis.
Tristia sollicito pulsabant tedia mentem,
Que tu iocundo carmine cuncta levas;
5
Non aliter quam cum mater flet credula nati
Funus et hunc aliquis vivere forte refert.
Adde quod et laudes tutatus es undique nostras
Fortiaque arma male conteris invidie;
Hec et plura mihi dum sic ascribere tentas
10
Remque tuo nostram Marte pronus agis.
Vatis et culti preclarum nomen adeptus
Sic tua sint apto condita verba pede.
Inter causidicos etiam mirabere post hac,
Sic tua divina iura tueris ope.
15
Sive igitur, vatem seu te pronum iuvat esse
Vtrumque ingenti laude decenter agis.
Quidque mihi ascribis vates idemque pronus
Precipis et pium nomen in urbe tuum est.
Tu tamen et posthac nostros torpere dolores
20
Neu sine Pieriis causidicisque modis.
Sic tibi me semper, Cocles, debere fatebor
Leticieque unus causa ferere mee.