21.
Sic faveant nobis celestia munera semper
Fataque sint votis non aliena meis,
Recti eques, Aonidum decus immortale sororum,
Dulcis et antiquae gloria Parthenopes.
5
Aspecta est postquam tua nuper epistula nobis
Lectaque sint dextre scripta diserta tue
Obstipui primum dumque omnia rite legebam,
Littera miranti pene relicta mihi est.
In quibus ingenium miratus es undique nostrum
10
Et docta ad laudes dirigis ora meas
Natureque mones, repetam vestigia priscae
Et solitum innate prosequar artis opus;
Scilicet ingenii vires cuicumque suisque
Spectandum est humeris quod toleretur honus.
15
Navita ceruleis qui vitam duxit in undis,
Indomiti frenos flectere nescit equi;
Miles et assueto versatus in equore campi,
Nescius est habiles premonuisse nothos,
Obvia que fragili minitetur Scylla carine
20
Et bene que ducant sidera cumque ratem.
Scribis ut inceptis eadem natura repugnet
Atque his sim studiis aptior ingenuis;
Quantaque mox veniant a musis premia, quantus
Inde honor et sanctis gloria carminibus:
25
Adducis veteres quibus hec cessere poetas,
Hinc Flacci magnas inde Maronis opes
Pluraque dum mones, possent que seva movere
Corda et Traycio flectere more feras,
Prebueram monitis aures animumque, sed olim
30
Tempora que memoras ista fuisse subit.
In pretio tum musa fuit, nec vatis agebat
Infelix misere pectora cura toge;
Cantabant vacui sublimia carmina in umbris
Auratamque habuit Calliopea chelym,
35
Hec eadem rursus nostro cum tempore desint
Et foveat merita carmina nullus ope
Desine honoratis totos me legibus annos
Ingerere et vite consuluisse meae.
At pulchrum est, optata volet si fama per orbem
40
Nomen et extremis eripuisse rogis.
Esse aliquid fateor, sed que sine fetibus arbor
Pomaque sub nitidis vix tegit ulla comis,
Agricole invisa est et nullis culta iuvencis
Neglecta haud longo tempore cesa cadet.
45
Denique quid prodest si nullos gloria nummos
Secum habet atque eris musa laborat egens?
Iure igitur musas et Apollinis odimus artes,
Vatibus est quando nullus ubique locus.
Caesar enim bello populos tutatur et urbes
50
Negligit imbelles strenuus ille choros.
Gallica qui armis pepulit modo finibus arma
Vnde habet hoc maius quod tueatur opus;
Vive diu Cesar, letos cape rite triumphos
Iuraque devicti protinus orbis habe;
55
Post hec Pyerias placide spectare Camenas
Incipe et his fausto numine dexter ades.
Sed tum hic animus, posita formidine, paulum
Ceperat admonitu fortior esse tuo:
Mens fuit et monitis prebere salubribus aurem,
60
Et leges nulla deposuisse mora.
Iamque animum ad musas referebam credulus ipsas
Antiquae repetens putria fila lyre.
Talia conabar, cum me deterrita fugit
Audita arguti lite Talia fori.
65
Desine nos, igitur, monitis abducere blandis
Nitimur adversis nil bene numinibus.
Pluribus uberius nos hinc hortaris et addis
Sepe sequi studium te voluisse meum;
Et faceres, nisi te iuvenili sevus ab aevo
70
Semper ab inceptis distinuisses amor,
Qui tibi, si certe non celat epistola verum,
Imperat et cecum pectore vulnus habes.
Queris ad hec cunctas te posse exstinguere flammas
Et colla immiti demere servitio;
75
Consulis et nostras siquiquam possumus artes
Experiar vires ingeniumque tibi:
Ha, demens! valido qui obsistere credis amori;
Linquere et invito fortia castra deo.
Ille hominum mentes et ceco corda furore
80
Explet et indomitis imperiosus adest:
Edomat ille deos, quid enim Iove maius? et illum
Credimus in Danaes delituisse sinu,
Scimus et hunc torvi falsa sub imagine tauri
Europem tergo sustinuisse suo;
85
Quippe illi tellus celumque et maxima ponti
Cum vastis parent equora fluminibus.
Perge, igitur, stultos animo depone timores,
Desere nec magni tradita signa ducis.
Respuit invitos deus ille uritque superbos
90
Mollibus at facili numine semper adest.
Quod si multa tue statues toleranda puelle,
Mitis erit posthac que modo dura fuit.
Phebus, ut interdum cara frueretur amante,
Pavit in hemoniis vallibus ante boves
95
Alter et insanis vitam positurus in undis
Brachia per duras sepe agitabat aquas
Et media saepton periturus nocte petebat,
Cui procul a tectis signa puella dabat.
Illum turbato non terruit equore nimbus
100
Pleyas hibernis nec revocavit aquis.
His igitur monitis ceptos ne desere cursus
In magnis animus prospiciendus erit.
Addereque et votis iuvenilis forma repugnat
Istaque virtutis candida fama tue.
105
Obsequere et sevi ne sperne Cupidinis arcus
Qui deus ex omni per te triumphat ovans.
Perge sequens cursusque tuos Citherea secundet;
Molliat et flammas duraque vincla levet.