Gabriele Altilio carmina, 20

Reference basis text: G. Lamattina, 1978

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


20.

Sullimeni ingenium cui dii sublime dederunt,

      Naturae occultas cernere posse vias;

Quique potes dulcem languentibus addere vitam,

      Solus et amissos restituisse dies;

5

Queris ut ad teneros iterum redeamus amores,

      Molliaque oblitas sumere plectra manus,

Persequar et studium primis quod novimus annis,

      Scilicet inceptum perficiamus iter.

Si votis non dura meis fortuna faveret,

10

      Nec mihi tam tenues parca dedisset opes,

Obsequerer forsan, nec enim parere negarem

      Mandatis, animo non renuente tuis:

Sed bene quis teneros deploret pauper amores,

      Cui vix iberno tempore crassa toga est?

15

Quem ne dura fames, calidi ne sideris estus

      Ledat, opes alia qualibet arte parat.

Tindaridem peteret nam cum Priameus adultus

      Dives et ingenti classe superbus erat.

Ille etiam Alcides, quem candida ceperat Hebe,

20

      Rex tamen in toto maximus orbe fuit;

Rex erat atque Pelops, curru qui victor ovanti,

      Quesitum extremo munus ab orbe tulit;

Denique non parco gaudet Venus aurea luxu,

      Divicias optat luxuriamque puer,

25

Me, quem paupertas laceris iubet ire coturnis,

      Delectat nitidis nulla puella comis.

Me duce, nulla viri sacros violabit amores,

      Audebit sanctum nec scelerare torum;

Preterea curas odit non tristis Apollo

30

      Effugit et tetricos musa iocosa lares.

Sepe, deos testor, calamos invita recepit

      Dextera mandatis obsecutura tuis.

Sed mea tum varie subeuntes pectora cure

      Ceperunt animum sollicitare meum.

35

Cogor et ad sanctas studium committere leges,

      Abiicimus calamos deserimusque liram.

Quod si fata velint et si formosus Apollo

      Meque suo admittat Calliopea choro,

Non ego lascive cantarem furta puelle

40

      Et dicta ad clausas verba pudenda fores;

Qualiter incedat flavos male pexa capillos,

      Seu venit ornatis conspicienda comis,

Sive velit serio madefactas murice vestes

      Sumere, seu digitos anulus arte premat.

45

Ipse tui tandem celeberrima principis acta

      Gestaque victrici tot fera bella manu,

Seu pedes adusos properet bellator in hostes

      Vnus ut in numero militis instar eat,

Sive eques in latis valide concurrere campis

50

      Destinet, et celeres strenuus urget equos.

Quisque illum adveniens protenta cuspide miles

      Vitet ut iratum pertineatque ducem.

Talis erat Theseus, talis cum Castore Pollux,

      Talis in Argivos impiger Hector erat.

55

Quia cum Cesar agit celebris spectacula pugne

      Et simulata gerit prelia letus eques,

Cum valida alterius clipeatum pectus ab hasta

      Exagitans nitidos impetit alter equos.

Ipse nitens faleris fulgensque insignibus armis

60

      Advenit et plausus tota theatra cient,

Vtque etiam excipiat sperate premia palme,

      Suscipiunt magnis plurima vota deis

Quem merito quondam donare ut posset honore

      Preposuit terris Cesar et equoribus;

65

Haec ego non humili contentus laude canendo,

      Inciperem scriptis inseruisse meis

Deficeremque licet tantis pueriliter ausis

      Cepisse, at. certe laus mihi magna foret;

Interea sanctis animum studiumque reponam

70

      Legibus: hinc tenus vita petend a mihi est.