Gabriele Altilio carmina, 19

Reference basis text: G. Lamattina, 1978

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


19.

Rura colit postquam peregrinis Phebia terris

      Absentis potuit non memor esse mei;

Lucida iam rursus sinuantur cornua Phebes

      Cum nihil antiquos querit utique iocos.

5

Ha! pereant si quos urbis fastigia tardant

      Et regum auratae splendida tecta domus.

Hec ego dum miror nimium securus in urbe.

      Oblita est nostri pene puella mea.

Vrbs deserta, vale, nitidis ingrata puellis!

10

      Rura colam; posuit hic sua vota Venus.

Rure ferunt tauros Phebam pavisse Phareos,

      Egisse et pastos ad sua saepta boves.

Huc, cum formoso resonant omnia cantu,

      Dicitur immites saepe ruisse feras;

15

Hic tenuem plectro Cytharam dum pulsat eburno

      Ipsaque dum reddunt concava saxa sonum,

Nayades et faciles coiere ad carmina, Nymphe

      Mirate ad varios membra dedere modos.

At postquam abscedens plectrum cum voce remisit

20

      Abscedens Nymphis cura dolorque fuit.

Saepe, ferunt, illas visisse armenta gregesque

      Atque illinc fusis sepe redisse comis.

At tu, sancta, fove absentes, Citherea, calores

      Amborum serva mutua vincla, precor,

25

Neu quisquam adveniens nostros rivalis amores

      Polluat instructis decipiatque dolis;

Nobiscum potius cupiat sua tempora canae

      Aetatis nostro consenuisse sinu.

Sancta, fave quoniam si quis tibi deditus usquam est,

30

      Me, tibi devota sis dea mente magis.

Tu quoque formosi flevisti funus amantis

      Cum miser horrendi dente iaceret apri.

Diceris ipsa, tuis cum eum arsisse favillis

      Admonita et durum quam sit amare, Venus.

35

Sancta, fave, positis ut rustica curis

      Rura colat, nimphas ut sit et inter agros.

Hic tibi, diva, aram puro de cespite ponam,

      Mirthea quam viridi vestiat herba Croco;

Inde ubi depulerit teneros ad pascua fetus

40

      Ante tuos agnam det venerata pedes,

Colligere ut possit teneris mecum unguibus uvam,

      Servet ut annosum candida testa merum

Reddere et hinc Baccho sacra de vite coronam

      Atque etiam flavae spicea serta dee.

45

Haec mihi contingant, ut tecum, Phebia, possim

      Scilicet angusto pervigilare toro.

Porrigit hic mites qua populus altior umbras,

      Atque agit irriguas murmure rivus aquas.

Tunc ego despiciam Pactoli litora vel que

50

      Aurea fert rapido gurgite dona Tagus,

An mihi sint tanti, quascumque huc India gemmas

      Mittit et heoi possidet unda maris;

Quicquid habetque Thiros, huc quicquid Arabia vectat,

      Vt dominam memori corde fugare velim.

55

Interea nostros qui, Phebia, iunxit amores

      Servet et absentum mutuus assit amor.