Gabriele Altilio carmina, 17

Reference basis text: G. Lamattina, 1978

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


17.

Si quisquam ethereos celesti ex semine vultus

      Dignaque vel celo tot bona nosse velit;

Si quisquam faciem quales consuerat Apelles

      Formosis olim pingere ymaginibus,

5

Hipolites vultus atque ora nitentia cernit,

      Cui formam Charites et Venus alma dedit.

Scilicet ipsa suos imitata est Cypria vultus

      Vt quod miremur tempus in omne foret.

Hec sive auratas radio percurrere telas

10

      Tentat et his varias disposuisse vias.

Seu velit his tenues apte variare figuras

      Palladias, illi quis neget esse manus?

Viveret hic, Lide, non hanc tentaret, ut olim

      Ausa est Cecropidem sollicitare deam,

15

Seu ducit castas nympharum more choreas,

      Sive canit apta carmina docta lyra,

Non illam Adonis, non illam Cypria vincet,

      Non illam sociis Delia mista choris.

Nec tantum has artes sed quod non prisca tulerunt

20

      Secula, librorum scripta latina legit.

Edocet et comites, hinc candida facta monetque,

      Hinc queat incolumis qua pudor esse via.

Talis erat quondam Latiis Lucretia terris

      Penelope et Grayae fama pudicitiae;

25

Hec et fatales donec compleverit annos

      Sors mea divarum more colenda mihi est.