Gabriele Altilio carmina, 16

Reference basis text: G. Lamattina, 1978

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


16.

Nunc tibi quid confert nivei prestantia vultus

      Et nitor in toto corpore? nosse potes:

Solus nympharum tam multo ex agmine custos,

      Solus virginibus tu potes esse comes.

5

Illa gradum simulat propiorem sanguinis, ast haec

      Quod matri fuerat mater amica tue;

Atque bis tam belle simulatis oscula libas,

      Nec dubitas tacito non bona verba loqui.

Istis, ergo, dolis neu nos, o pessime fallas,

10

      A domina iubeo te procul esse mea.

Crede mihi, vesanus amor quos iunxit amantes

      Perpetuo timidos vel levis umbra facit.