11.
Exemplo te quisque tuo sic ludat amator,
Vt per te est animi gloria victa mei;
Nam semel in toto si vix admictimur anno,
Seu decimo mecum quoque locuta die es,
5
Quod mea te miseram ledit petulantia dicis
Et quod amor noster ducitur improbulus.
Contra, preteriens si te et tua lumina sperno
Istaque seu noster limina pes refugit,
Tunc videor nostros alio traducere amores
10
Et mea quod fidei pondere verba carent.
Sive igitur visam ledit petulantia, seu non
Infidus quod sim semper in ore tuo est
Atque puellarum cetu mox differor a te,
Quelibet et de me fanda nefanda refert,
15
Seva, meo o tandem, succurrite, fata, dolori:
Obruite invisum diique deaeque caput.
Excruciet de me, cupiat furiosa triumphum.
Gaudeat, exitio leta sit usque meo;
Quod si non animo fallax mihi scripta maneres,
20
Aurea nec premeret pectus arundo meum,
Non ego tam longo fovissem tempore flammas.
Rideres nostram tu nec avara fidem.
Quod si ingrata tuo venies non mitis amanti
Dura sed usque magis pergis inepta fore,
25
Te variam nostris inscribam versibus, ut sic
Nulla tuam sileant tempora nequitiam
Supplitiumque aliae pro te patientur iniquum,
Me lecto, a domina cautus amator erit.