Zambono di Andrea quaestio, 11

Iambonus Andreae de Favafuschis

Quid, Lupe, mystarum et Sileni vector, Aselle,

Inter vos habitam sobolis de semine litem

Iudicio mandare Bovis voluistis arandam?

An quia bos simplex iustisque laboribus aptus

5

Dignum opus exercens unco sola sulcat aratro?

Tu, fera dentipotens, metui, tu mitis amari,

Muxe, putas secius, sic de Bove fidit uterque.

His tamen utrique ...... suspectus haberi:

Sed neque quod comes ipse mihi stabulique cibique es

10

Et pariter mecum lambens cunabula Christi,

Quamvis nos aratro rigidus disiungat Apelles;

Nec quia terrificus grandi tonat ore Lycaon,

Flectet amor terrorve Bovem de tramite recti.

Parcite, plusquam vos mihi veri cultus amatur

15

Iustitiaeque soror fidei constantia purae:

Tanta est simplicitas animis innata bovinis.

Sic mihi parcat acus succincti longa subulci

Sole sub aestifero, muscis ne mordear atris:

Lignea sic nostro fiant iuga mollia collo

20

Nec placidi fontes nec florea pascua desint.

Si bene deprendi motae fundamina causae,

Quaeritur hoc unum: melior sit prole carere

Sors aut esse patrem. Sic et melioribus astris

Esse satum dices, sic et felicius illud

25

Optandumque magis quod plus laudaveris horum.

Felicem si laeta venit proclamat Asellus

Progenies hominem, miserum si moesta fatetur,

Sed melius sperare bonam dubiumque teneri

Quam penitus nullo sterilem gaudere bacillo,

30

Dementesque vocat qui non fore grata timentes

Pignora nulla volunt, tamquam qui seminis orbum

Linquit agrum volucrumque metu loliique maligni.

Addit Aristotelem testem sibi vera locutum

Iudaeaeque sacrum regem veteresque poetas.

35

At Lupus expertus natorum pondus et aestum:

Sors, ait, est melior caruisse propaginis usu

Quam sobolem, quamcunque tibi dat casus, habere:

Si mala, crux patris est; bona compos et anxia cura,

Quae tam rara venit quam vana ciconia nutrit

40

Turribus in patavis hiberno tempore pullos;

Thebanos Phrygiosque patres mollesque Pelasgos

Ponit in exemplis pro natis flesse nec ullum

Invenit immunem pro cara prole doloris.

Vtraque pars propriam visa est defendere causam

45

His aliisque movens facundas pectore chordas

Vt prorsus rear hos vates Apolline doctos.

Hos ego qui sedeo iudex certaminis huius

Immemor herbarum pugiles miratus olentes

Et meritis causae discussis nomine nostro

50

Vile licet, tenui meditatus arundine carmen,

Sic litem dirimo, sic coeptam finio causam:

Vera Lupus cecinit nec se defendere Muxus

Iure potest, quamvis vulgi rationibus uti

Quae satis ingenii possunt virtute refelli.

55

Censeo sic igitur meliori sidere natum

Quem Lupus affirmat quam quem testatur Asellus.

Dulcia victori iubeo det pabula victus

Litis ob expensas, nec ab his proclamet Asellus;

Provocet a reliquis, rata sit dum mensa, licebit

60

Quae nolet, quando sedeat comes arbiter illis

Quem penes arbitrium remanet nodosa resolvi

Iura, quibus moveor, quamquam sint nota, parabam

Subdere censurae, cum protinus una sororum

Sicelidum vetuit. "Satis est mugitibus, inquit,

65

Quae sentis, sanxisse tuis. Hic anchora puppem

Iacta tuam teneat. Veniet qua reddere causas

Hora reluctanti melior coneris Asello

Fortius et plenis verum suadere tabellis;

Sufficiat dixisse tibi iurgantibus: - Ista

70

Pauperis agricolae Bovis est sententia vestri. -"