Gabriele Altilio carmina, 8

Reference basis text: G. Lamattina, 1978

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


8.

Est mihi lucanas inter notissima terras

      Villa; fuit quondam regibus apta domus.

Nunc iacet et primae vix iam vestigia fossae

      Extant atque suis moenia iacta casis;

5

Maxima quae fuerant altae fastigia turris,

      Diruta nunc sentes et fruticeta tegunt,

Quae fuerant nitidis nimium delubra columnis

      Factaque silvicolis apta sacella deis;

Deficiunt annis et longior arripit aetas,

10

      Tantum longevi prevaluere dies.

Nam dum hella calent, dum saeva licentia ferri

      Invisa agricolis miscuit arma bonis,

Deseruere domos intutaque menia villae

      Linquunt et belli quisque timore fugit;

15

Exquirunt celsi prerupta cacumina montis,

      Tutius has sedes incoluisse putant.

At longo deserta situ collapsaque multis

      Imbribus et gelida sub nive tecta ruunt.

Ipsa tamen delubra deum sic obruta, quamvis

20

      Custode aeterna relligione manent.

At postquam belli cessit furor ipsaque aventes

      Pax bona secutos fecerat agricolas,

Arva colunt omnes tristi squalentia visu

      Ruraque fertilibus pinguia bobus arant.

25

Iam redit autumno pomis decor: omnia florent

      Flavescitque sua iam regione Ceres:

Liber adit saltus prisco de more virentes

      Omnis et antiquo terra liquore madet;

Cultaque pampineo vineta teguntur amictu,

30

      Ponit et incultas vinea falce comas:

Incipiunt plenis manare in lintribus vites

      Et nova spumantes reddere musta lacus.

Ipsa quoque et varios tellus alit alma colores

      Accipiuntque suum florida prata decus,

35

Iamque nitent cultis viridantia gramina terris,

      Fecundus priscas accipit ortus aquas,

Omnia iam rident in apricis omnia campis,

      Purgatur valido pingue bidente solum.

Grataque florentes late diffusa per agros

40

      Planities, vario gemmea flore nitens,

Huius et excelsi cingunt latus undique montes

      Saxaque declivis non adeunda iugis,

Qua gelidum boream tepidum qua spectat in austrum

      Et ponit fessos sol rubicundus equos;

45

Qua vero Phoebi venientes prospicit ortus,

      Hac tantum campo liberiore patet.

Nullius quoniam precluditur obice montis

      Latior hic campus liberiorque polus.

Non procul hanc contra tollit se in montibus alte,

50

      Horrendum antiqua religione nemus.

Silvaque proceras iam densior erigit alnos

      Nec tenet immites gratior ulla feras.

Hic Diana suas sepe est experta sagittas,

      Fixit et horrendos hic dea fortis apros.

55

Sepius his visa est errare in vallibus olim

      Pinifera et Cynlhi deseruisse iuga.

Hinc fluvius vitreas, ima quasi margine lambens,

      Provolvit dextra parte Malander aquas,

Scindit et immensos sinuoso gurgite campos,

60

      Perque imum villae labitur unda latus:

Namque hyeme et gelidi manant dum montibus imbres,

      Ipse solet tumidis ire Malander aquis,

Sed postquam aestivo torret sub sidere tellus

      Et canis arentes fortior urit agros,

65

Summittit tumidos ipso cum gurgite fluctus,

      Demissa et pisces vix tegit unda suos.

Nunc ad crudeles fluvii redeamus amores,

      Qui quondam in latices verterit ora novos,

Si modo fama meas non fallax venit ad aures

70

      Veraque nos prisci si docuere patres;

Hic erat agrestes inter notissimus, olim

      A Fauno ductos qui minitabat avos;

Hic etiam assidua venandi exercitus arte

      Per nemus et silve devia semper erat.

75

Dum forte insequitur celeris vestigia cervae,

      In viridi posuit corpora fessus humo,

Viderat errantis phaonidos ora puelle;

      Vidit et, ut visa est, incaluisse ferunt.

Huius et a dextra pendebant parte pharetrae

80

      Post humeros, laeva corneus arcus erat.

Hanc sequitur iuxta flammato corde Malander,

      Addidit et multas, hac fugiente, preces.

Illa tamen nullis miseri devicta querelis,

      Ocior alatis effugit usque nothis;

85

Condidit umbrosae seseque per avia silvae

      Qua iacet erectis densior arboribus:

Deserit intentos domini venientis ocellos,

      Tum miser in solis concidit ille locis.

Hic vero, exardens fletu mutasse iuventam

90

      Ad solem versus multa prius queritur:

Phebe, novos damnes siquid modo sentio amores,

      Fac mea non frustra sint modo vota, precor,

Vt dea que nostros hec ferrea cepit ocellos

      Haec animum in melius vertat iniqua ferum.

95

Dixit et in gelidos mutantur membra liquores

      Brachiaque in rivos effluitantis aquae.

Creditur hic solem modo qui spectarat euntem

      Ad Silerem cursus hac tenuisse via:

Ac deus ingentem domini miseratus amorem

100

      Iussit in his sanctum numen haberet aquis.

Sancte, fave ceptis et te dum turba sororum

      Concinit, huic placido sis, precor, ore deus,

Dum caneris limphae crepitantia murmura <...,

      ...> ad laudes sis modo, sancte, tuas.