11. epitaphium Pierii Antonii Benteuolei
Pierius iacet hic facundi Antonius oris
Splendida quem genuit benteuolea domus.
Occidit heu iuuenis, lustris uix quinque peractis,
Moribus at pulchris et grauitate senex.
5
Claruit ingenio, dicendi claruit arte:
Huic Natura bonum quod fuit omne dedit.
Dulcis erat, uehemensque simul, seu carmina uellet
Scribere, seu uellet uerba saluta modis.
Et coluit mira semper pietate parentes;
10
Vouerat et totus principis esse sui.
Hunc solum puraque fide studioque secutus,
Et nil Nicoleo principe maius habens.
Hinc adeo carus domino ut nil carius esset:
Iussus ab hoc tumulum condier ante suum.