Zambono di Andrea quaestio, 1

Lovatus

O cui rite datum lenti cognomen Aselli

Non fuit, astutam portanti pectore vulpem,

Cum nitor ingenii, cum sancti fulgor honesti,

Cum mihi iunctus amor tibi sit velut organa recti

5

Iudicii clausum reserare potentia verum;

Et duo sint, alter natis caret, alter abundat;

Dic uter in lucem meliori venerit astro.

Nam licet una meam teneat sententia mentem,

Forsan et hic fallor, non est res digna negari

10

Quam te posco tuus: censuram dirige nostram.

Sic fortunatum videant te saecula patrem

Pronaque felici faveat Rhamnusia cursu

Nec coeptum dediscat iter sed vota secundet

Longius et nulla patiaris parte repulsam.