Francesco Rolandello carmina 1, 2

Testo base di riferimento: A. Cola, tesi di laurea Università degli Studi di Padova 1970-71

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


2. ad Federicum tertium imperatorem cum rediit

Felix sit reditus Roma, sanctissime Caesar,

      Cui Deus et Mater Virgo pudica favet.

Pollicitus fuerem redeunti scribere plura,

      Offerre et titulis carmina nostra tuis.

5

En tibi iam promissa tribus distincta libellis,

      Quae cecinit vario nostra Thalia modo.

Nunc tua maiestas poterit cognoscere si vel

      Immerito aut merito laurea parta mihi est.

Invenies diversa locis modulamina rerum,

10

      Plurima quae mihi sors quotidiana tulit.

Invenient sed nempe alii, Federice, tuarum

      Virtutum famam, si mea scripta legent.

Non haec ut blandis nitar mulcere Camenis

      Aures, o Caesar maxime, velle tuas,

15

Sed quia te vere generosum tollit ad astra

      Nomen, quod probitas parturit alma sacrum.

Praeterea ingratos posses cernere Latinos,

      Ni Federicum carmina multa canant.

Cum tris Romanas arces et Thybridis undae

20

      Videris, imperii culmina prima tui,

Cum tua non parva decoretur gloria laude,

      Cum sit praecipua religione fides.

Quis poterit, Caesar, non commendare pudicos

      Mores, ingenii munera clara tui?

25

Pectoris occulta est ingens constantia nulli,

      Nomine sed toto diceris orbe pater.

Quis priscos numquam laudavit carmine reges,

      Quos tu non superes laudibus eximiis?

Hunc vates Graecus lustrantem plurima longe

30

      Aequora circuitu Palladis auxilio;

Ast illum magni iactatum Musa Maronis

      Et pelago et terris ornat honore pari.

Si conferre velim tecum quos laudat uterque,

      Et vellem, si non tempora parva forent,

35

Multiplici ratione sacro concedere honori

      Ascanii valeat Telemachique pater.

Nam quis tam patiens adverso tempore belli

      Prospera, vel quis te fortius orbe tulit?

Nullus enim vidit te fractum mente tremendo

40

      Impetu fortunae, quum tibi dura fuit;

Nec tua cognovit diffundi pectora, si te

      Fortuna excepit sidere fausta tui;

Sed servare modum semper cum laeta secundos

      Haec dedit eventus, nec variare vices.

45

Conveniunt regi quae nunc mea Musa locuta est,

      Induperatorem sed magis illa iuvant.

Has tamen antiqui voluerunt addere laudes

      Aeneae atque Ithaco versibus innumeris;

Sed si forte velit quisquam perquirere verum,

50

      Inveniet falso carmine multa cani.

Nam quem carminibus Graius commendat Homerus,

      Virgilii tamen is carmine deprimitur.

Dicitur et scelerum inventor, fraudisque magister,

      Palladium rapiens, sacrilegusque simul.

55

Aeneas vero quem docti lingua Maronis

      Commendat, patriam predidit ipse suam,

Vt referunt multi scriptores historiarum,

      Nec penitus vates carmine dissimulant.

Quod si vera forent quae scribit uterque poeta,

60

      Non essent vario carmina ficta modo:

Nam verae laudes vario non ore canuntur,

      Sed pariter cuncti dicere vera solent.

Esto quod innumeri componant carmina de te,

      Caesar magnanime, quae tua facta canunt:

65

Omnibus idem animus, similis sententia, veras

      Texere enim laude, o Federice, tuas;

Et nullum facient versus discrimen, at omnes

      Convenient: nam te gloria vera decet.

Tu vel ab hostili rabie defensus et omnes

70

      Fortunae casus pellere consilio

Philosophi praecepta legunt reddentia vitam

      Praestantem et mentem, quae sine labe nitet.

His nisi blandiri conseres, maxime Caesar,

      Narrarent laudes carmina nostra tuas.

75

Nam quis consilio meliore tempora novit

      Ocius, aut sentit quae nocitura ruunt?

Quis videt eventus rerum praestantius, et quis

      Te, Caesar, melius nosce futura potest?

Vincuntur reges a te vincuntur et omnes

80

      Iustitia: nam tu praemia iusta refers.

Quid referam quae sit vitae moderantia purae?

      Tu nihil affectu quod fugiamus habes.

Plurima sunt, Patres, quae possem dicere vobis

      Commoda, quae sacro Caesare digna forent:

85

Sed breve tempus adest et singula nosce putamus:

      Omnibus illa patent lucidiora face.

Tu quater hanc urbem dignatus visere, Caesar,

      A nobis merito rite colendus ades.

Cogimur et laudes versu componere magnas,

90

      Si non immemores muneris esse iuvat.

Haec qui nascentur pulcherrima fama iuvabit

      Et Federici nomina quisque canet.

Si tamen haec quisquam debet memorare poeta

      Carmine grandisono versibus apta suis,

95

Non ego cui laurum donasti, maxime Caesar,

      Musarum de te cogor inire choros?

Quare age, dum melior mihi sit fortuna, libellum

      Sume et quae laeta fronte dicamus habe.

Et memor esto, precor, quod te noctesque diesque

100

      Contineo et firmo pectore semper ines.

Nam me perpetuo vinxisti munere magno,

      Caesar, eius tamen tempore gratus ero,

Et quidquid nostro cantabit Musa cothurno

      Te Federicum carmine laeta canet.

105

Interea ex multis collectos suscipe versus,

      In quibus est virtus, non vitiosa lues,

Qualia componunt nonnulli carmina saepe

      Quos iuvat, heu, nimium lingua scelesta malos.

Multorum sed facta vigent et pulchra iuventae

110

      Carmina cognosces ingeniosa, meae.

Vt tandem possit portus intrare carina

      Vela legam et remis littora recta petam.

Id solum moneo, Franciscum dilige tuum

      Cui Rholandello nomen adest patrium.

115

Felix ergo vale, valeant quoque sidere laeto

      Heroes clari qui tua signa colunt,

Et reditu patrios felici tangere fines

      Vt liceat tecum numina sancta velint.