Bonaiuto da Casentino diversiloquium, 13c

Ad idem

Dic, ubi sunt bases? Vbi sunt capitella vel alta

Menia? Terribiles muros turresque minaces

Pande, Columpna, tuos. Heu sic respondeo: cuncta

Hec nuto vigilis et iusti vindicis arte

5

Machina prostravit, taciti mersere ligones,

Ignis consumpsit cineremque revolvit aratrum.