7. de desolatione urbis
Heu, heu, cara mihi rerum tu maxima quondam,
Roma parens, cunctas olim veneranda per urbes,
Reliquiae rerum tantum monumentaque magna.
Moenia, magnanimus quondam quae condidit ille
5
Romulus, ecce iacent iam desolata ruinis.
Aurea quid referam Capitoli tecta, quid olim
Ditia templa deum, cur ipse Palatia magni
Caesaris, illa domus quondam celebrata triumphis
Nunc aequata solo et rerum pars ima tuarum,
10
Diruta Pompei et Luculli ingentia tecta
Et Crassi et, quorum magnum diffusa per orbem.
Fama viget, Phrygiae pereunt iam templa Cybeles,
Num quoque sunt magni tantum vestigia circi.
Magna, quidem maiora querar. Periere Camilli
15
Scipiadaeque duo, Curii divusque Metellus,
Curtius abruptum terrae ingressurus hiatum
Devotique absunt Decii Romanaque virtus,
Marcius infidos debellaturus Hiberos.
Quo Nasica sacer, quo nunc inglorius ille
20
Quinctius, agrorum fuerant cui iugera tantum
Quatuor, et magni quo tot proceresque ducesque,
Quot nunquam totus potuit sortirier orbis.
Quo mores abiere probi, quo Creticus ille,
Ad superos nempe et luxum moresque malignos
25
Vitavere urbis, caelesti sede locati
Delicias hominum rident et inania regna.
Nunc fortuna nimis Romanis invida rebus
Integra perversis, summis permiscuit ima,
Cessit enim virtus magnique potentia regni,
30
Excussere fidem famam fraudesque dolique.
Fana libens multos olim celebrata per annos
Iecit humi vano cedens concordia templo.
Nunc frameam Mavors, Martem Bellona recusat
Aegida concutiens, longe sua templa locavit,
35
Illa Cupido tenet, regnant Bacchusque Venusque
Contempsitque chelim et pharetram iam pulsus Apollo,
Tisiphone tantum, tantum nunc regnat Ericto.
Isiacamque deam colimus templumque frequentes
Irruimus scortum lenae cum pellice moechi.
40
Curia, de summis ubi tunc Romanus agebat
Imperiis, pontum peterent an regna Quirites
Parthica, quo Cilices et quo pellendus amarus
Hannibal, ah, Marios pepulit durosque Catones.
Nunc caupo summis solitus considere rostris
45
Evomit in populum tales sine mente loquelas:
Romulidae magni, nunc, nunc spirantibus austris
Vtile Setino compleri nectare corpus
Inque penu Cereris et numen habere Lyaei.
Tollit enim curas et fessos robore firmat
50
Aegrotumque fovet pectus somnosque reducit,
Pellit et algores, oculi hoc nervique iuvantur
Vrinamque ciet nec non is sistit orexim
Isque dapes suadet genium placare paratus.
Adde, quod et Bacchi superis aequanda potestas.
55
At frugum genitrix, Siculis quae praesidet oris,
Mitia dona tulit, fateor, mihi magna, sed huius,
Huius pace canam Phoebique et pace tonantis:
Caelicolas tantum cunctos Semeleius heros
Nunc, quantum calicem (calicem nam semper habebat)
60
Exuperant venae, cyathos haec amphora quantum.
Thyrsigerum ergo ducem nunc, agmina cuncta, Lyaeum
Nunc celebrate, viri, tela haec torquete lacertis
(Et calicem ostendit), sint hae galeae choreaeque.
Rideo, qui telum melius calcaribus ullum
65
Esse putant clypeumque audent praeferre lagoenis.
Haec sint arma mihi, sic vos certate, Quirites!
Dixit et immensum calicem siccavit ad imum.
Ipse cados vidi, calices urnasque locatas
Nunc, ubi Romani populi tabularia quondam.
70
Quid, quod et urinas et nunc Romanus orexim
Audiit et, demens Mavors et, vasa, Quirine,
Lignea pone, penu grandis quae circulus ambit
Ligneus et discas tu nunc caupone magistro.
His etenim caruere senes caruitque vetustas,
75
Tempore, sis, brumae saevo sis frigore tutus.