Bonaiuto da Casentino diversiloquium, 10

10. lamentabile carmen de morte cardinalis
etate iuvenis, mente senis

O Deus, excelsi stabilis regnator Olimpi,

Cur adeo facilis dare magna, sed ipsa tueri

Es tam difficilis? O mors, cur mortua non es,

Que sic prompta rapis quos etas, gloria, virtus

5

Victuros cupiunt, moribundos, egra, requirens?

Ecce virum quem celsa domus Gaitanica mundo

Protulerat tanquam florem pomumque novellum;

Quem mores, quem vita, genus, studiosa iuventus,

Blandus honos rerum, laudum tuba, pilleus ardens

10

Cardineus, quem tam nomen quam res benedictum

Clamabant, veluti tenero de cortice virgam,

De carnis tunica sic sic festina tulisti.

Qui licet ista libens bona vilia linqueret, alto

Lumine suffultus, velletque ad sidera solvi,

15

Non debebat adhuc tam florida planta recidi.

Heu, iactura gravis! Sed in ipsa quippe docemur

Quanta fides isti vite sit danda fluenti

Quamque fugit risus, quam regnat lacrima mundi.

Hunc igitur, benedicte Deus, benedic Benedictum

20

Et benedicatur hoc orans pro Benedicto.