3. ad Illustrissimam et pudicissimam virginem
Dominam Blancam Mariam Estensem. Encomion
Aemula Pieridum et magnae certissima cura
Palladis, Estensem virgo quae tollis ad astra
Eximia virtute domum, cui non tulit aetas
Nostra parem, quid primum in te mirabile dicam?
5
Vnde tuas nunc incipient mea carmina laudes?
Hinc mihi se se offert regali grata venustas
Digna supercilio, et praestantis gloria formae;
Hinc decus antiqua deductae ab origine regum
Stirpis, et imperii occurrit sublimis aviti
10
Maiestas, per mille gradus, seriemque virorum
Ad magnum revoluta ducem, quam Borsius ipse
Facta patrum superans, titulis ingentibus auxit.
Egregias animi dotes, ac nobile tantis
Ingenium superadde bonis, et quae tibi nullo
15
Improba fortunae eripiet violentia casu.
Ista simul repetens animo, subsistere cogor,
Ingeniique labat tantae sub pondere molis
Cymba gravata mei, neque enim discernere promptum est
Quam cui nos deceat laudum praeferre tuarum.
20
Sed quoniam neque opes, nec candida forma, nec aetas
Florida vitali fruimur dum lumine, semper
Certa manent, quamquam haec in te sunt, Blanca, relinquo.
Illa magis, quae vulgus iners ignorat, et olim
Quae tibi largita est Divum indulgentia, verbis
25
Exequar, illa equidem multum mirorque proboque
Tempore rara tuo et paucis communia tecum.
Qualis enim, quantusque tuo sub pectore regnet
Doctrinae coelestis amor, legumque sacrarum
Quae tua relligio, quae sint pietasque fidesque,
30
Insignis vitae ratio, et sine labe verendi
Testantur mores, ac mens obnoxia nullis
Criminibus, sed recta, operumque inimica malorum.
Quid nunc virginei referam praeclara pudoris
Munera? quo laudum in genere, haud superaris ab ulla
35
Et licet ante annos iuvenili aetate, senilis
Mens tua facta regat levibus contraria curis,
Non tamen usque adeo Lachesis te pectore agresti
Finxit, et indocilem gestu formavit inepto,
Vt rudis ad molles choreas cantusque sonoros
40
Accedas, quibus et raro ludensque vacasti,
Non sine laude tamen. Sacram quid Apollinis artem,
Quid concessa tibi citharae solemnia dona
Commemorem? et digitos dulci cum voce loquenteis?
Iam manuum artifices omnis labor iste tuarum
45
Exuperat, solersque tuo concedit Arachne
Victa magisterio, atque parem sibi Diva fatetur
De capite orta Iovis, studiumque favore benigno
Nobile prosequitur, nec talibus invidet orsis.
At quicquid levibus filis connectis, et auro
50
Docta simul varios apte immiscere colores,
Quicquid acu pingis, longum est narrare, neque inter
Singula versari, quamvis pulcherrima ducam,
Est animus: taceo phaleras ensisque decori
Vaginam insignem, et tanto dignissima dona
55
Principe, mille tua perfectos arte labores,
Qui laudem simul et magnum meruere favorem:
Praetereo et quicquid populi pervenit ad aureis.
His aliud tibi maius inest, quod nulla tacebit
Posteritas, nomenque tuum indelebile reddet:
60
Te chorus Aonidum secreta per avia ductam
Pierios haurire lacus, umbrasque subire
Lauriferi nemoris, sedesque habitare beatas
Permittit, comitemque sacri iubet agminis ire.
Hinc fluit ingenuus vigor, hinc sublime videmus
65
Ingenium, hinc nitidi facundia provenit oris,
Sive libet facileis numeris includere versus,
Libera seu pedibus componere verba solutis;
Sive quid ipsa paras graiae non inscia linguae.
Nec satis est si te nuribusque, virisque latinis
70
Praeferimus, quos nostra vident nunc saecula, sed iam
Vatibus aequari meruit tua laurea priscis.
Quod si Pegasidum vestigia clara sequenteis
Miramur colimusque viros, quam iusta puellam
Gloria tale aliquid meditantem ad sidera tollet?
75
Cum tibi praesertim maiorum splendor et altae
Nobilitatis honos qua nunc illustris haberi
Ipsa etiam poteras, nullo accedente labore,
Staret et in magnis opibus fortuna teneret,
Regaleis inter mensas, cultusque beatos,
80
Quae facile et forteis animos infringere et almis
A studiis revocare solent, neque inepta loquacis
Grandibus avertit coeptis sententia vulgi
Spernentis, quae vana putat, nec t e movet id quod
Vatum cura sibi et Musis hoc tempore cantet.
85
Immortale igitur nomen virtutibus istis
Blanca feres, nec te maiorum sanguine ab alto
Degenerem arguerit, cum postera venerit aetas.
His amor, atque hominum studia incenduntur honesta,
Certatimque colunt, eadem haec tibi numina Divum
90
Conciliant, magnusque piis affectibus ardens
Se fratrem, patremque tibi Duc Borsius offert.
Atque ita percepto laudum rumore tuarum
Ille comes, bello praestans Federicus, et armis
Nec rationis egens, Vrbini optavit ad urbem
95
Te duxisse nurum et caro coniungere nato.
Eheu, quam votis hominum contraria saepe
Fata obstant, neque habet certum fortuna tenorem!
Quae miseranda tuos lugebunt carmina casus,
Infelix puer ac teneris extincte sub annis?
100
Heu quanto patriae gemitu, quantoque parentum
Illuxit funesta dies, quae te ultima terris
Abstulit, incoeptos frustra abrumpens hymenaeos,
Spemque simul, tantae quam mox dabat indolis ardor!
Non ego te lacrymas illo tenuisse pudicas
105
Funere Blanca reor, quamquam tibi nomine tantum
Cognitus ille foret, tuque illi nomine tantum
Cognita, et alterius faciem ignoraverit alter.
Hoc mihi persuadent manifesti signa doloris
Velatumque diu caput et lugubris amictus,
110
Quodque inclusa domi nunquam spectanda per urbem
Incedas, nisi virginibus cum invisere sacris
Templa habitata iuvat, coetu comitante pudico.
Ista tibi insignem sine fine modestia famam
Per genteis dabit, et laudes occasus et ortus
115
Australisque plaga, et gelidis Aquilonibus horrens
Audiet ora tuas, teque alti regia coeli
Agnoscet tellusque et saxa loquentur, et undae.
Perge, puellarum decus, et qua dextera monstrant
Numina, carpe viam, atque animi bona (quod facis) alto
120
Imperio, atque opibus regum potiora superbis
Et niveo, roseoque magis pretiosa colore
Esse puta, et Musas, pulchrosque amplectere honores
Palladis; haec tristeis nobiscum ferre procellas
Fortunae poterunt, quoties contraria surget;
125
Illa cito effugiunt nec qui certamina segnes
Prospiciunt, sed qui pugnant meruere coronas.