Bonaiuto da Casentino diversiloquium, 9

9. epitaphyum comitis Caserte

Ille ego quem quondam fingebat vitrea mundi

Gloria felicem, doceo nunc firmiter esse

Fallacem plausum terrene prosperitatis.

Ecce ego Rofredus quem mater Anania stirpe

5

De Gaietana produxit et auxit honore,

Pridem quippe comes Caserte ac unicus almi

Pontificis germanus eram, cui nomen in orbe

Papa Bonifacius octavus, rite gubernans

Sceptra orbis frenumque Herebi clavesque polorum;

10

Nec solum tanti patris fratrisque fruebar

Luce, sed in tota frondente propagine gratos

Letitie flores fructusque ad vota legebam:

Ex natis unus, duo deque nepotibus altos

Cardineos meruere gradus aliique vocari

15

Hic pater, iste comes, varioque hic nomine dici;

Nil vel pauca michi generis natura, benigna

Gratia de sursum, quasi nil sors blanda negarant,

Nunc quasi delatus rapido torrente, relictis

Omnibus his, vanesco latens hic vermibus esca.

20

O qui funereas pro me sumpsistis, amici,

Vestes, qui celsa pulsatis sidera luctu,

Discite, non gemite, quin Christo plaudite qui me

Tunc, cum prosper eram, misera de valle vocavit.