2. ad Gasparem quendam, quem crudeliter
occisum uxor assidue deplorat
Illa tuos, Gaspar, casus quae fleverat absens,
Cum miserae primum fama relata necis,
Parte carens animae, quam tecum hinc ipse tulisti
Testibus huc fertur condolitura Deis.
5
Et memor illius, quem non simularat amoris
Accendit geminas ad tua busta faces.
Tristis ubi spargit violas et thura crocumque
Omniaque haec largo flebilis imbre rigat.
Et complexa tuo gelidum pro corpore marmor
10
Saepe vocat maneis, dulcis amice, tuos.
Saepe vocat, teque extincto crudeliter omnem
Spem queritur moestae procubuisse domus;
Nec minus affligi se nunc per sidera iurat
Morte tua, luctu nec leviore premi,
15
Quam tibi sive soror, seu vestri sanguinis una
Esset, si fallit, quaeque nefanda ferat.
Ecce tibi haec studio meditor dum pauca fideli,
Nox abit, atque diem Lucifer ortus agit.
Invita hinc discedo; vale, carissime Gaspar,
20
Et tua praesenteis sentiat umbra Deos.
Quod tibi si dabitur coelestia regna tenere
Opta illa nobis in regione locum.
Carminis auctorem, lector, ne quaere, sed unum hoc
Dicere me satis est: Huic ego amica fui.
25
Nec quia per tenebras solo comitata dolore
Adveniam, nostrum hoc argue consilium.
Sic opus est, sic res, pietasque, fidesque requirunt
Et facti ratio dissimulanda mei est.