Bonaiuto da Casentino diversiloquium, 8

8. doctrinale carmen appositum
ad sepulcrum viventis pape

Discite, mortales, ex nunc mollire rigorem

Mortis et applausum fragilis contempnere vite.

Dum vivis, moriture, precor moriaris, ut inde

Liberius vivas: securus vivere si vis,

5

Semper crede mori; vis vitam visque salutem?

Iam te funus habe, iam te mirare cadaver,

Exequias iam cerne tuas, te vermibus escam

Sponte para. Tyria vilescit purpura, saccus

Gratus erit. Pompam fugies, calcabis amorem

10

Terreni fructus, fluctus fletusque placebunt.

Ecce pater patrum, divini pastor ovilis,

Puppis apostolice remex, vigil arbiter orbis,

Nec non terrenus eterne claviger aule,

Papa Bonifacius, decedere gaudia vite

15

Incerteque videns discrimina vivere mortis,

Marmore terrenum, meritis celeste sepulcrum

Construit, ut vigilans hoc expectamine placet

Implacidam mortem que furis more latenter

Circuit, ut sompno mersos in Tartara mergat,

20

Insompnesque minus ledat vel tempora tardet.

At vos qui gratam Romane prosperitatem

Ecclesie, treuguas in bellis, federa regum

Et crucis effectum cupitis mundique quietem,

Hanc orate, precor, tumbam, servare nitorem

25

Virginis et longum nomen retinere puelle,

Ne velut ingrata celeret factura benignum

Factorem glutire suum, multos sed in annos

Expectet donec velit illa sponte repleri.