Bonaiuto da Casentino diversiloquium, 7

7. ymnus cum simplici cantu pro die minuitionis

 

Sanguis demptus

 

Et redemptus

 

Nos servet in letitia,

 

Qua optetur

 

Et prestetur

 

Eterna celi gloria.

 

Cruor fusus

 

Prestet usus

 

Recogitande gratie,

 

Quam dedisti

 

Cruce Christi,

 

Summe Deus clementie.

 

Ictus vene

 

Prius plene

 

Nos excitet interius,

 

Ad hoc clamat

 

Qui nos sanat

 

Ales diei nuntius.

 

Cesa fibra,

 

Homo, libra

 

Agni cruenta vulnera,

 

Si dolebis,

 

Possidebis

 

Eterna Christi munera.

 

Recolamus,

 

Dum pausamus,

 

Post levem haustum sanguinis,

 

Quantum cesus

 

Fuit Ihesus

 

Consors paterni luminis.

 

Demptis venis

 

Nimis plenis,

 

Mundetur mens medullitus,

 

Vt clamemus

 

Et cantemus:

 

"Veni, creator Spiritus".

 

Ne impugnet

 

Vel expugnet

 

Nos veteranus proditor,

 

Nos minutos

 

Fac imbutos,

 

Immense celi conditor.

 

Arteriis

 

Datis viis

 

Pro corporis potentia,

 

Meditemur

 

Et lucremur

 

Eterna nobis gaudia.