Tito Vespasiano Strozzi eroticon 4, 30

Testo base di riferimento: Anita della Guardia, 1916

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


30. ad Cosimum Pictorem.
Ad Anthiam, quod stulta admodum et inepta sit,
quae faciem suam in tabella depingi tantopere desideret

Ecce novis Helene consumitur anxia curis

      Vultque tua pingi, Cosme perite; manu,

Scilicet in longos, ut nobilis exeat annos

      Et clarum egregia nomen ab arte ferat.

5

Sed dum consultat quae tantis commoda rebus

      Tempora, quos habitus induat, annus abit.

Ver modo laudatur, modo dicitur aptior aestas;

      Nunc placet Autumnus, nuncque probatur hiems.

Nunc cupit externis pingi velata capillos

10

      Cultibus, et nuda nunc libet esse coma.

Dumque diem, et varios alternat inepta paratus,

      Quod cupit, in longas protrahit usque moras.

Quid tibi vis? quid stulta paras? an forte vereris

      Ne levitas populo nota sit ista satis?

15

Tales totque tibi cum sint in corpore mendae,

      Formae pictorem quaeris habere tuae?

Quod si cura novae te tangit imaginis et si

      Spectari a sera posteritate cupis,

Edita, quae populus de te modo carmina legit

20

      Illa tuos mores, effigiemque tenent:

20a

Forsan Apelleis poterunt certare tabellis

20b

Contendentque tuo, Zeuxis, magisterio,

Illa tibi poterunt pallorem afferre legenti,

      Si tener impuro fugit ab ore pudor:

Forsan et arte mea, longum transmissa per aevum,

      Altera venturo tempore Thais eris.