27. ad clarum virum Hieronymum Castellum amicum optimum
Accipe nectareos, dulcis Castelle, liquores
Qui tibi sint primae pocula grata siti;
Non haec picenis in collibus uva pependit,
In patulos fluxit quae mihi pressa lacus;
5
Non Thuscis innata iugis, tergove Falerni est
Massica non illam, cressave terra tulit,
Manavit suavis patriis de vitibus humor,
His poni iussit quas mea cura locis.
Ad quae, si qua tibi tristes dant ocia turbae
10
Aegrorum, nostri ductus amore veni.
Haec loca, si memini, cunctis praeferre solebas,
Dicebas ipsos hic habitare deos:
Nil mutata loci facies, iidemque penates
Nunc sunt, mens eadem, quae fuit ante, mihi est.
15
Quod, nisi legitimis causis retineris in urbe,
Ex animo credam me cecidisse tuo.