Tito Vespasiano Strozzi eroticon 4, 23

Testo base di riferimento: Anita della Guardia, 1916

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


23. ad Baptistam Guarinum

Non ita, cum rapido fervens sitis urget in aestu

      Quaerit fontanas cervus anhelus aquas;

Nec vaga sic avide, rediere ubi tempora veris,

      Cantat et in teneris frondibus errat avis;

5

Nec sic laetus adit patriamque domumque viator

      Post terrae et vasti longa pericla sali,

Vt, Baptista, libens nuper tua carmina legi

      Vbere de vena, quae tibi culta fluunt.

His ego perspexi, quod me non fugerat, in nos

10

      Ex omni studium crescere parte tuum.

10a

Ipse tuo quantum pectore fixus amer.

Scilicet hic animi modus est, ratioque benigni,

      Vt nulli in magno cedere amore velit.

Hoc in Oreste suo Pylades, in Achille Patroclus,

      Euryalusque pio vidit in Hirtacide.

15

Se quoque Perithous numquam non sensit amari

      Cum sibi devinctum Thesea diligeret.

Tu quem iampridem studio complector amico

      Gratus es, atque pari par in amore refers.

Silvarum cupidi vates, et ad ocia nati

20

      Secessus molleis, et loca sola petunt;

Illic securo de pectore carmina ducunt

      Laetaque iucundae tempora sortis agunt.

Talia nos etiam memoras exempla secutos,

      Clamosi strepitus deseruisse fori;

25

Tum Quartisanae genialia rura colentes

      Condere quod longo tempore duret opus.

Quin vatum egregios, te iudice, dicor honores

      Aequare, et magnum nomen habere feror.

Laeter, an indoleam quod me tot laudibus ornes?

30

      Quod veterum claris conferar ingeniis?

Non equidem possum mihi non gaudere, disertis

      Auribus usque adeo scripta placere mea.

Nam non ulla potest homini laus gratior esse,

      Quam que laudati prodit ab ore viri.

35

At nostro exiguae quam sint in carmine vires

      Cum subit, ingenuus tunc pudor ora notat;

Et vereor ne non titulis respondeat istis

      Ingenium, quod tu tollis ad astra meum;

Subdubitoque oneri ne sint, quae tradis honori,

40

      Iudicio inveniar si minor esse tuo.

Si qua tamen nobis dicendi gratia, si quis

      Creditur in nostris versibus esse nitor,

Hoc, Baptista, tuo tribui decet omne parenti,

      Quo duce Pieria coepimus ire via.

45

Imbuit ille rudeis generosis artibus annos

      Atque haec ex illo flumine manat aqua.

Eheu quale decus mors abstulit invida terris,

      Cum patrios adiit nobilis umbra polos.

Te, venerande senex, vitae praecepta ferentem

50

      Optima divino sensimus ore loqui.

Nunc tecum occubuit geminae praestantia linguae

      Et cecidit prisca cum pietate fides.

Graecia te luget, lacrymis comitata latinis,

      Interitumque gemit barbara terra tuum.

55

Illa tamen nobis restant solatia, quod, te

      Erepto, superest pars quoque magna tui.

Vivit enim, vivetque diu tua gloria, cuius

      Aemula natorum surgit honesta manus.

Si cuiquam videor sub praeceptore Guarino

60

      Profecisse parum, culpa docentis abest.

Quod male percepit clari documenta Magistri,

      Discipuli arguitur tardius ingenium.

Vt tamen accipio, populi mea venit in aureis

      Anthia, nec doctis displicet illa viris.

65

Nosque poetarum numero (si credimus illi)

      Non humili inseruit dextera fama sono.

Quicquid id est, lusi iuvenis iuvenilia, si qua est,

      Serviat hinc magno nostra Thalia duci,

Cuius facta licet nequeam comprendere dictis

70

      Borsiaque Estenseis gloria vincat avos,

Quid possim experiar, meritorum principis in nos

      Officiique memor quo ferar esse mei.

Si deerunt vires, studiumque fidesque supersunt;

      Haec non ingratae pignora mentis erunt.

75

Caetera maturo sed cum gerat optimus heros

      Consilio, populis prospiciatque suis,

Nunc quoque laudari meruit de rhetore tanto,

      Quod bene consuluit civibus ipse suis:

Virtuti confisa tuae Ferraria cum te

80

      Defuncti cuperet munus obire patris,

Sensit idem et laudi meritae Dux praemia solvit,

      Decreto et sanxit publica vota suo.

Quaeque olim fuerat divini cura Guarini

      Hanc tibi mandamus non renuente Duce.

85

Novit enim iudex hominum, censorque severus

      Te nihil a magno degenerasse patre;

Et tibi vix dum etiam iuveni crescentibus annis,

      Doctrina paucos eloquioque pares.

Quid magis optandum tibi? Quid contingere maius

90

      Tanto consensu iudicioque potest?

Sic igitur, clara similis virtute parenti,

      Dignus in hac patrias excipis urbe vices.

Et iam nostra fluit, pariterque externa iuventus

      Vndique praeceptis instituenda tuis.

95

Ac desiderium minuit Genitoris adempti

      Par in te probitas ingeniique vigor.

Tu nobis virtute tua meritisque parentis

      Carus es, inque dies noster abundat amor.

En age, quodque facis, duros evince labores;

100

      Aspice quantum in te, et quale recumbat onus.

Tum cui succedas, quo sis patre natus, et a quo

      Veneris accitus, pectore volve tuo.

Hoc erit acris equi stimulis accendere cursum,

      Et sinuosa citae tradere vela rati.

105

Ille triumphaleis statuas spectabat avorum

      Cui celebres titulos Africa victa dedit:

Sensit enim bis visis ardorem insurgere menti

      Seque novo pulchrae laudis amore rapi.

Tu quoque sic facito, et reliquos cum viceris omneis

110

      Te supera, et decori grandius adde decus;

Interea valeas, nostri memor, optime vates,

      Quo mihi non alter iunctior esse potest.