Bonaiuto da Casentino diversiloquium, 5

5. exultativa post ipsius coronationem
ad plura genera gentium et rerum apostrofatio

APOSTROPHA

Surge, salus populi, renovare vetusta, prioris

Conditio secli; leteris turba bonorum,

Ornetis thalamos, virtutes, plaudite, nate

Ierusalem, facite conventum leta canentes

5

Cantica. Nam vester vindex, protector, amator

Mistica festa, pia, sacra pallia, sceptra, coronam

Sumpsit apostolici regni gregis, orbis et urbis.

Vos, inimica sibi, vitiorum tetra silete

Agmina; dormite, fraudes; ypocrita, non plus

10

Contristes faciem ieiunans ut videaris:

Vnge caput vultumque lava, quod es esse fatere.

Curre, Giezita, cupidas asconde crumenas.

Tuque, rei sacre thesauri spiritualis

Mercator, veteris et ceci Symonis heres,

15

Quid facis? Abscede, fuge vel - michi crede - quiesce.

Arrie, si vulpes inter sarmenta latentes

Pro botris domini sugendis forte locasti,

Consulo quod revoces, si non vis ut capiantur.

Nam "Vulpes capite" nobis iam dicere cepit

20

Iste coronatus rex, papa, vicarius alti

Regis. Sunt multe vulpesque lupique rapaces,

Sed puto quod multi fraudemque gulamque domabunt,

Si non virtute, saltem formidine pene.

Ergo superba lues, violentia, furta, rapine,

25

Evacuate vias, colles, loca, pascua, valles,

Menia, castra, fora, nemus, equora, litora, campos.

At vos, quos laxa peccare licentia iuvit,

Ad sua devoti mandata venite, rebelles,

Vel crebris foveis, muris et turribus altis,

30

Armato pedite, soldato milite vestras

- sed quis fructus erit parvus? - componite terras:

Est melior patris clementia iudicis ira.

Spero quod † istarum † quam vultis habere potestis.

Tu, genus indignum, proles o perfida Maumeth,

35

Gens Arabum, ceca, demens, Babilonice civis,

O pharaonita, crucis hostis, spurcida sacre

Belua fedatrix terre, blasphema deorum,

Desine sevire, casus perpende propinquos.

Incipe scire metum, fera bestia, disce timere.

40

Ecce venit tempus, approximat hora tuorum

Vindicte scelerum, quo planges mesta tuorum

Spicula, tela, stolas, nostro cum sanguine lota,

Potatumque vomes in nostra cede cruorem.

Seditiosa citam pacem vel fedus inite

45

Regna, precor; terre sancte memorate ruinam:

Amodo tempus erit, nova pacis stella coruscat.

Lucet lux et ducit dux summusque sacerdos,

Amplam pacificis pacem, bellantibus artum

Promittit bellum, non ut procedere possint

50

Bella, sed pacis animum vexatio prestet.

Protinus, o reges, comites proceresque, ferocem

Qui geritis mentem, qui bellica corda vicissim

Nutritis, si vos ad pacem nulla movebit

Vtilitas, moveat sanctus iustusque, benignus,

55

Magnanimus pastor, gladium qui vibrat utrumque,

Magnanimus reget imperium pascetque benignus

Ecclesiam. Sed sicut res et tempora poscent,

Alter et alterius et uterque patebit utrique.

Plumbea que tantum latuisti bulla, patere

60

Digneris, media nullis dignata videri,

Ex quo laudanda, gravis et matura fuisti,

Nulli prepropera, levis aut festina notanda.

Scis quod nulla potest nisi per te gratia fundi.

Te resera semperque nota quod fronte novellum

65

Intitulata geris nomen; scis, est benefactor,

Qui Benedictus erat, et tu benefacta videre,

Vt benedicta queas vastum percurrere mundum,

Larga bonis et avara malis, sed prodiga sanctis

Esto viris, vacuos reple, levians honeratos:

70

Non hominum cupidos animos, sed conditiones,

Dogma, fidem sortemque gradus satiare labora.

Sed quid membranas vanus labor occupat iste?

Ille tuus dominus, cuius tu nuntia fies,

Monstrat in effectu quod nullis indiget extra

75

Consiliis. Radius celestis luminis ipsum

Illustrat, propria sapientia consulit illi,

Cui sit vita, salus, honor et laus, gloria semper.