20. ad virum clarissimum et oratorem eximium
Guarinum Verosensem de Phasi ave
Si quis apollineum miratur Ariona quondam
Coeruleo invectum delphine stupentibus undis,
Dulcibus illectos pisceis tenuisse querelis;
Si quis et aerios monteis et saxa ferasque,
5
Et nemora et volucres et verso flumina cursu
Mollia Bistonii properasse ad carmina vatis;
Confisumque lyra si quis cinxisse canendo
Thebanam subitis Amphiona moenibus urbem
Credibile esse negat; nostri miracula secli
10
Audiat, et quicquid cecinit veneranda vetustas
A falso distare procul verumque putabit.
Quam ferus accipiter captam me teste peremit,
Ecce iterum fruitur vitali lumine phasis,
Atque novam induitur formam, farique diserte
15
Novit, et ad dominum defert mandata priorem.
Non tamen hanc ullis vates Epidaurius herbis,
Ceu quondam extinctum Hippolytum, mandante Diana,
17a
Ceu quondam Hippolitum monitu iussuque Dianae.
Rettulit in lucem, nec carmine dira potenti
Phasias aetherium revocavit rursus in orbem;
20
Verum illi hoc tantum magni nova musa Guarini
Muneris attribuit; dumque altum lucida coelum
Astra colent, dumque Adriacis Padus influet undis,
Dum Borsi Ducis extabit venerabile nomen
Laudibus egregiis ac dextro numine partum,
25
Immortalis erit longumque manebit in aevum
Nostra Guarineo celeberrima carmine phasis;
Assyriaeque parem volucri mirabitur aetas
Postera, vivacem innumeros durasse per annos.
At cui permissum est tristi data corpora leto
30
Spiritibusque animare novis mortemque fugare,
Humanum alitibus sensum dare, verba docere
Pierios imitata sonos, hominumve Deumve
Hunc rear esse? Deus certe, Deus ille putandus.
Ergo sibi vitam poscens a te, optime vates,
35
Altera phasis adest, animam cui martius ales
Abstulit, atque suam sortem ne sorte sororis
Peiorem rogat esse velis, instructaque sacris
Artibus, huc a te mitti legata, Guarine,
Flagitat, ut caro tua carmina reddat alumno
40
Divitiis Croesi atque Mydae quae praeferat auro.