Tito Vespasiano Strozzi eroticon 3, 5

Testo base di riferimento: Anita della Guardia, 1916

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


5. ad Luciam Barziam

Immortale decus Perusinae Barzia gentis,

      Quam bene conveniens Lucia nomen habes!

Lucet enim late morum nitor ille tuorum,

      Rara nec ingenuo forma pudore caret;

5

Inque oculis Charites habitant et grata venustas

      Quos super et circum blandus oberrat Amor.

Inde faces ac tela iacit, furtimque latenteis

      Tendit ibi laqueos, multiplicesque plagas.

Cernere nec cuiquam fas est ardentia tuto

10

      Lumina, tantum illic ars geniusque valent.

9a

Sed velut humorem sol nunquam concipit etsi

10a

Crinitum oceani merset in amne caput.

At tu, cuius abit numquam de fronte Cupido,

      Nulla Cupidinei signa caloris habes.

Nec facit hoc, neque enim rudis et tam nescia rerum est

      Mentis inurbanae rustica simplicitas.

15

Verum innata tibi constantia, qua nihil optas

      Aut humile aut quod te dedecuisse putes.

Da veniam tibi si nimium temerarius esse

      Audacterque aliquid dicere visus ero.

Me nisi certus amor formosae ferre puellae

20

      Vincula iussisset, quae mihi culta diu est,

Nil non tentarem, studioque anniterer omni

      Ne nostram abnueres noscere velle fidem.

Forsan et assequerer, ne saltem hoc dicere nolles:

      Hic amat, et certe est dignus amore meo.