Alessandro Braccesi carmina 2, 22

22. ad Nicolaum Micheloctium in Lucilium carmen ridiculum

Saevum, horrendum, ingens et invincibile bellum

Lucilium, cerebrum nimirum mobile, fama est

Moliri, ac peditum turmas equitumque cohortes

Praemisisse ferunt iam iam validasque phalanges,

5

Opprimat incautos ut nos ac vincat inermes.

Proh dii, quis modus est tantos avertere casus?

Numina quaenam tot sedabunt dextra tumultus,

Immanemque adeo nam quis placaverit iram?

Quis mollire queat tantumque ferocia corda?

10

Quis feret auxilium? Quis nos tutabitur hoste

Tam valido? Omnipotens nobis defensor adesto,

Iuppiter, et tantos propius compesce furores,

Ac procul a nobis tam magna pericula, dexter,

Deiice, et invictas praesta vires animunque,

15

Diripienda manu simus ne praeda cruenta.

Sed video quam me iam nunc timidumque rudemque

Incuses, Nicolae, nimis dum talia fundo:

En, ego sum forti clypeo contectus et hasta,

Atque animum pugnae rapit incredibilis ardor;

20

Mique manus ambae iaculis onerantur acutis,

Quae torquere parat virtus sibi conscia in hostem,

Illius inque animam diffundere tela cruentam.

Tu quoque ne dubita mecum ire in proelia fortis,

Et vagina audax educere cominus ensem:

25

Irrita iactantem nequicquam iurgia tristes

Lucilium inferias Stygiae mittemus ad umbras.