Alessandro Braccesi carmina 2, 8

8. ad Baptistam Ferrariensem theologum insignem

Arrige nostra libens aures mentemque tabella

      Nunc acue, et monitis sis modo prompta meis:

Haec mandata vigil memori mihi perfice mente,

      Vt domino semper fida vocere tuo.

5

Magnipotens urbs est Venetis contermina lymphis

      Divitiis pollens, fertilitate soli,

Quam Phaetonteius nitidis interfluit undis,

      Moenia lata secans, populiferque Padus.

Haec habet heroas plures, dominosque potentes,

10

      Fulget et Herculei sub ditione ducis.

Qua sua templa fovet saxo constructa vetusto

      Praesidium fidei Paulus honorque sacrae,

Haec heremita colit Carmelitusque sacerdos,

      Imponitque aris plurima thura suis:

15

Incolit haec noster dulcis Baptista sodalis,

      Cultor amicitiae sedulus usque bonae,

Qui novit quaecunque velint mysteria divum,

      Sint licet arcanis condita verba notis,

Ingenium velox partes ita flectit in omnes,

20

      Vt nihil hunc lateat quod bene nosse velit.

Nunc mea dicta memor vigilansque capesse tabella

      Verbaque servatis imbibe nostra locis:

Sed ne fallat iter longum te, neu male perdas

      Inscia quam nunc es tu petitura viam,

25

Accipe quo possis tutos perducere gressus

      Et peronatos ponere docta pedes.

I celer, et Galli portam de nomine dictam,

      I pete: collis adest proximus, illa via est.

Haud procul occurret mons Vghius, indeque Petra

30

      Passibus a mille nomen adepta suum.

Cum progressa parum fueris, tunc Pactia sese

      Porticus, en, oculis offeret ampla tuis;

Si foret inde sitis nimium tibi forte molesta,

      Aucupis hanc poterit caupo levare tibi.

35

Hinc iter arripies per pinguia rura Mucelli:

      Fertilis hic ager est frugiferumque solum;

Illic plura licet videas cincta oppida muris,

      Scarparia tamen sola adeunda tibi est.

Hinc Homo pone sequens est mortuus; inde nivali

40

      Vertice sunt colles, qui iuga montis habent.

Hinc Florentiolae videas post moenia notae,

      Hic lautas epulas ponere caupo solet.

Vlterius celsam quam tu prospexeris arcem,

      Hanc pete: Caprennus dicitur ille locus.

45

Post quem, cui lolium tribuit sua nomina, pagum

      Repperies; Plana est hunc quoque villa prope.

Nec mora longa viae superest, cum videris urbis

      Egregiae muros, splendida tecta, domos.

Illa viris meritos doctis largitur honores,

50

      Ingenium cuivis excolit illa rude.

Quod modo restat iter vestigia mille docebunt,

      Seque tibi passim praevia cuncta dabunt,

Herculeam postquam tandem perveneris urbem,

      Ingredere optatas clam taciturna fores,

55

Et properans, sis fessa licet, latitansque propinquam

      Et foribus iunctam tu cito posce viam,

Per quam cum fueris paulum profecta, sinistra,

      Flecte manu, Pauli limina sancta subi.

Obvius at postquam dabitur Baptista roganti,

60

      Haec illi nostro nomine verba refer:

Te iubet incolumem, salvum te Braccius esse,

      Atque diu memorem te rogat esse sui;

Nec secus exoptat carum te visere amicum

      Et tecum dextram iungere posse manum,

65

Quam Strophio genitus comitem cupiebat Orestem,

      Distaret longa cum procul ille via.

Sed cito numinibus compos sua vota secundis

      Explebit, paulo post quia me sequitur:

Nanque, Fluentini legati scribat ut acta

70

      Atque notaturus quaeque notanda, venit,

Mittit ad illustrem quem nunc Florentia sedem

      Herculeam, radiis quae micat aucta novis.

Haec ubi rettuleris, nusquam discedere tenta,

      Nec visendae urbis te premat ullus amor,

75

Hic quia censores magni veteresque Catones

      Versantur, gravibus afficiuntque notis:

Hic viridi celebres redimiti tempora lauro

      Sunt vates digni posteritate legi.

Quos inter Titus est magnus praestansque poeta,

80

      Vatum delitiae Pieridumque decus;

Et soboles Baptista Guerinia, rhetor honestus,

      Emicat ingenio, fulget et eloquio;

Quin etiam Carbo longum memorandus in aevum

      Hos inter clara splendet et ipse face:

85

Suavibus hi docti numeris seu ludere vates,

      Fortia seu grandi dicere bella pede.

Occultas igitur latebras pudibunda require,

      Dum, venio, ut mecum tuta redire queas;

Nam, si forte horum quisquam te cerneret, o quam

90

      Ridiculum cunctis efficereris opus,

Ac fieres piperis notus vilisque cucullus,

      Ac tegeres thumni sordida frustra mali!