Bonaiuto da Casentino diversiloquium, 3

3. allocutio Muse sive protestatio mundi
ad cardinales inclusos

Aurora spargente polum sompnoque refectis

Artubus et spreto surgens de mane cubili,

Huc cum forte venis, istam pergendo per aulam,

Nec te delectant tibi nec dant otia fructum,

5

Huc, venerande, tuum, pater, huc paulisper ocellum

Erige, cerne, lege, nostrum ne despice carmen.

Non ego sum blande trutannica fictio muse,

Magnatum cupiens tenerum captare favorem,

Sed pia plangentis sum protestatio mundi.

10

Ecclesie cardo, proprium qui materialis

Cardinis offitium presentas nomine, sis re

Quod sic voce sonas; aliud vel suscipe nomen.

Nam quotiens aliud faciunt aliudque vocantur

Mortales, totiens secum sua nomina fallunt.

15

Instabili fixe volvuntur cardine porte,

Que modo clauduntur, modo, sicut tempora poscunt,

Se reserant. Sed si scissus tremulusque vacillet

Cardo, rigent propriumve negant delusa favorem

Hostia; sic faciles aditus latronibus assunt.

20

In te pro parte magna se tota volutat

Ianua christicoli lacerique et flebilis orbis.

Sustineas pondus constanter. Nullus amoris

Affectus, nulla te frangat passio mentis,

Quin claudi valeat, quin possit porta recludi.

25

Nam si lesa suum negat actum, cardine fracto,

Quomodo claudentur tenebre, tot seditionum

Bella, mine, scelus, omne nephas, confusio mundi,

Que debachari demolirique videntur

Veras virtutum vites viresque virorum?

30

Nonne vides ollas succensas undique? Nonne

Regna vides, quibus ipsa furens discordia regnat?

Nonne vides rutila Martis vexilla ferocis

Iam campis pelagisque feras indicere pugnas?

Iam fragor armorum tremulus clangorque tubarum,

35

Iamque fremens faleratus equus, iam mistica belli

Signa patent, animis dextris properare videntur,

Carbasa tensa micant et stridola frassinus optat

Spumas miscere, iam presto est uncta carina

Infestare fretum telis et tingere limphas

40

Sanguine, ieiunis prebere cadavera cetis.

Iam, pater, in tantum gravis, effrenata, superba

Crevit stultitia, presumit lubrica lingua,

Vt pauci timeant, digne venerentur, adorent

Ecclesiam matrem, sed ei quasi dicere multi

45

Audent: "Descende, sedeas in pulvere, virgo".

Ergo, pater, succure sibi; succurrere mundo

Atque levare tuos oculos circumque videre

Digneris. Vidua fac quod mater tua digno

Sponso iungatur, ut ad ipsam iam tenebrate

50

Pax et iustitia, lex et concordia clament:

"Consurgas! Consurge, Syon, tua fortia iura

Accipe, letitie preciosas indue vestes.

Surge, sede, nostri dissolvas vincula colli

Et fac quod gladii nostro de sanguine tincti

55

Conflentur gratos in amici vomeris usus

Inque frugis cupidam crudelis lancea falcem".

O pater, attende quod qui vult nubere natam

Vitat eam pravo stolidoque iugare marito:

Plusque bono sapiens genero quam divite gaudet.

60

Ha, tu quid facies qui matris spiritualis

Coniugium tractas? Proprium miraberis haustum,

Privatum fructum, terreni dona favoris

Vel talis tanteque tue solamina matris?

A quibus inquires pro tali coniuge sponsum?

65

Isti pastorem tibi quis monstrabit ovili?

Non caro, non sanguis - tibi consulo - consulat istic,

Sed timor eterni sponsi terrorque malorum,

Sedis honor, gregis utilitas incertaque mortis

Hora, brevis vita, mens conscia, dura propinquis.

70

Ne sibi fur pennas alienas gracculus aptet,

Scribentis nomen latet hic, sub nube locatum.

Principium tu tolle BOvis, caput accipe NAni;

ConIVgis his medium coniunge pedemque periTVS:

Ordine collectis simul his, in luce patebit

75

Ipsius nomen. Qui si prolixus, ineptus

Vel nimis obscurus aut audax forte videtur,

Vestra sue fidei veniam clementia donet.