7. ad annulum quo donatus fuerat ab amica
Annule dulce mihi dilectae munus amicae,
Annule delicias inter habende meas;
Tu licet excellas auro pretiosus et apte
Gemma sit artifici clausa magisterio;
5
Est aliquid, mihi quo meruisti gratior esse,
Scilicet in nivea te tulit illa manu.
Illa etiam dono cum te mihi tradere vellet,
In primis monuit quod sibi carus eras.
Mecum igitur semper noctesque diesque manebis,
10
Mille tibi amplexus, oscula mille feram.
Inque sinu ponere manus dum nostra lavatur,
Invida ne nitidum te mihi laedat aqua.
Tu modo laeva cave commissum perdere pignus,
Si qua hoc mandantis gratia tangit heri.