Tito Vespasiano Strozzi epitaphia, 1

Reference basis text: L. Capra, 1973

Editing of the digital edition: Linda Spinazzè


1.

Hoc iacet Estensis Nicolaus marmore, laetos

Marchio tranquilla populos qui pace regebat.

Consiliis opibusque potens princepsque benignus,

Iustitiae nitor, insignis pietate, replevit

5

Magnanimus totum factis ingentibus orbem.

Italiae decus extinctum gemit anxia tellus,

Sidera laetantur animam excepisse beatam.