Bonaiuto da Casentino diversiloquium, 1

1. de moribus Romani aeris, quos quedam estas
maxime patefecit

Roma tuis gaude titulis, tua munera tolle

Tu tibi, tu sine me te plena pace fruaris.

Sanctorum cumulis exceptis et venerandis

Patribus ecclesie, qui mundi cardo notantur,

5

Romanisque viris animo vel sanguine claris

Laurandisque tuis servatis moribus, ecce,

Cedo tibi, tibi dico vale, tibi cuncta relinquo

Que tua sunt, quia me tua fervida torruit estas.

Te satis aspexi: qualis structura tuorum

10

Murorum veterum fuit, indicat ipsa ruina;

Quam bona, quam grandis fueris vestigia plene

Demonstrant et scripta canunt et templa recensent.

Sed quam vitanda modo sis, quam sis fugienda

Mensibus estivis, nubes, caligo, vapores,

15

Aer corruptus, corrumpens ventus et altus

Cementi pulvis, stipularum fumus agrorum

Clamant et late pestis vexilla revelant.

Si tamen interdum propono dissimulare

Mentitusque michi loquor, hec sunt signa salutis.

20

Vndique respondent econtra mille figure,

Ex quibus et timor et rigor et sinthoma febris

Procedunt morbosque parant redolentque sepulcra.

Frigore concussus tremit hic, sudore liquescit

Ille, sed hic membra protendit et oscitat ille.

25

Hic tussi quatitur, hunc stricto gutture reuma

Suffocat multoque gulam langore fatigat.

Ille iacens victus faciem sibi mestus adaurat,

Sed lento quod lenta gerit sua dextra flabello.

Ordea, far, pultes et amigdala, zuccara, limpha

30

Fervida que sanos fugat infirmosque molestat;

Multa suis campana sonis gemitusque virorum,

Sulcans ungue genas et pugnis pectora tundens,

Crine caput spolians, clamosa cohors mulierum,

Turba sacerdotum populo plangente canentum,

35

Thura, cruces, feretrumque, cadavera, lumina crebra,

Quem non terrerent, quorum non corda ferirent?

Hec crux me cruciat, hi cantus exequiales

Torquent, non mulcent animos sanisque minantur.

O quot precones, quot sunt prenuntia mortis,

40

Quot sunt que vivos homines sepelire videntur!

Hic medicina silet, dormit natura, dieta

Fallit, falluntur medici, quia non meliora

Iura tenent aliis, si tecum, Roma, morentur.

Nam pariter cum non medicis languendo laborant

45

Aut obeunt aut evadunt tamen absque capillis

Quos resecant, ut spissa cuti nova lana resurgat;

Vel faciunt ut morbo victo victima fiat.

Hos medicos Ypocras, hos decipit et Galienus;

Hos fallunt tempus, pulsus, urina crisisque,

50

Luna, dies, sol, constellatio, mensis et hora.

Hic aurora riget yemali frigore, brumam

Presentans, rorisque locum tenet alta pruina.

Sol oriens vernam fragili splendore figurat

Temperiem. Post veram tertia parturit hora

55

Estatem, sed sexta suis fert estibus Ethnam.

Non est ille calor solis, sed flamma camini,

Quam calidi sufflant exusto flamine venti.

Heu, solet in terris aliis homo sole coactus

Auras expetere, quibus et refrigeret ustos

60

Artus et solis torrentis temperet iram;

Sed non sic alme ventus facit impius urbis.

Nam si te lixat sol, ventus flammeus assat;

Si fugias solem, fugies de fauce leonis;

Si queris ventum, te raptis fetibus urse

65

Committis, facies iuxta proverbia vulgi,

De fervente petens vivas sartagine prunas.

Quantum se variet tempus, quot vestiat aer

Formas, quot vultus mutent elementa referre

Quis possit? Cum non in eodem puncta vel hora

70

Actu stent, quia nulla volunt hic ordinis usum

Vel ius nature nil vult parere planetis.

Tempus enim nunc imbre gemit, nunc luce serena

Ridet, nunc alget glacie, nunc estibus ardet,

Nunc terre pluvias sitienti pocula claudit,

75

Nunc catharactarum vectes disrumpit abyssi,

Nunc in pace manet et nunc se nubibus armat,

Nunc ad bella vocat nebulas aciesque vaporum

Contra solares radios. He reddere noctem,

Hi servare diem cupiunt; he claudere celum

80

Pugnant, hi satagunt ut sidera clara videri

Possint; sed ventus, his nubibus insidiator,

Huc trahit et plenis exsufflans faucibus afflat

Aera corruptis, quos traxit ab utre marino,

Flatibus et, quanvis dispergat nubila, totam

85

Inficit hanc patriam distinctam finibus urbis.

O mare, quod largo Romanam gurgite terram

Giras, cur toleras vel cur facis ut reputeris

Efficiens causa Romane pestis inique?

Quid mare respondes? Mare, quid? Quid, pestis amara,

90

Respondes? Dices fortasse quod hec tibi culpa

Non a re nec ab effectu datur. Immo resultat

Hinc, quia perflans aura marinis sumit ab oris

Cursum, quando venit invadere menia Rome.

Sic faciente loco nomen capit atque marinus

95

Flatus ab ore tuo veniens agnomine fertur.

Sed non excusat hoc te, quia semper in urbe

Cerno quod ista tuos mores infamia dampnat.

Ergo, Roma, vale! calor, equor et aura, valete,

Romane patrie! Iam vestros linquere fines

100

Gaudeo; iam ridet aer, patet undique celum

Iamque Reatini sua celsa cacumina montes

Monstrant, iam redolet michi leto gramine campus,

Iam spondent colles et valles signa salutis.

Iam iuvat, o Balbina, tuo de colle videre

105

Amplos discursus oculi sine tegmine nubis,

Ni mea fortassis retrorsum terga revolvam.

Precipitem rupes cum murmure parturientes

Vndam, que rapidos argentea construit amnes,

O quantum prestare tuis scio Roma cavernis.

110

Plus iuvat umbrose thalamos hic visere silve

Quam crebras rupte tenebras testudinis urbis.

Visu poma placent, gustu sapiunt nec ab ore

Sumpta modestorum possunt ut cerno nocere.

Si noceant re, spe prosunt: sepe triumphant

115

Contra rem, sicut plus quam res imperet ipse

Sepe timor, casum facit acceleratque ruinam.

Vrbs, tua poma placent, nec sunt fortasse nociva

Plus aliis, sed suspecta pinguedine turgent,

Propter quod febres dant illa, sed ista salutem.

120

Terra Reatina, cui desuper ethera plaudit,

Aer arridet, quam frigida flumina cingunt,

Quam colles alacres armant, quam fertilis ornat

Planicies, quam viva lacus piscina refercit,

Quam mirandus aque gurges salientis honorat,

125

Dum paritur glacies, ubi garrula Bullica bullit.

Salve, pulcra parens et grata ministra salutis,

Ad te confugio, me sume, salutis asilum,

Suscipe me fugientem, quem sic cernis anelum,

Pallentem, trepidum, Romana clade fugatum.

130

In te pausare venio per devia fractus,

Pulvurulenta tuis mea fontibus ora lavabo,

Alleviare meos gravidatos nubibus artus

Digneris; repara compagem corporis, arcem

Spirituum releva, collapse menia mentis

135

Erige, nativi reddas vexilla coloris,

De cute qui fugiens timidus sub tabe latebat,

Interni tepida fac referveat olla caloris.

Nam calor exterior carbones interioris

Expugnat, vires minuit munitque timorem,

140

Qui cameras aulamque, thronum, penetralia cordis

Anticipat, regnat, regit, imperat et dominatur.

Musa, tibi grates refero, que me fugientem

Associando meam voluisti ducere vitam,

Que te ductrice Romani temporis actus

145

Iam cecinit dixitque parum de more Reate.

Vade, salutis iter assume domumque reverte,

Expecta, donec videam paulumque quiescam

Et sit pacifica mens turbida, nubila clara,

Tuta timens, solida fluitans, quassata quieta,

150

Limpida caligans, sit languida plena salute

Rectaque subversa, que iudicet omnia vere:

Tune revocabo tuos, o mater Musa, regressus

Et fortasse meis aliter resonabo Camenis.