Tito Vespasiano Strozzi Borsias 9

Testo base di riferimento: W. Ludwig, 1977

Cura dell'edizione digitale: Annachiara Barizza


"Haec postquam sociis eadem cupientibus heros

Edidit atque omnes arrectis auribus instant,

Convenisse animos Scaramuza et lumina vidit.

Haud mora, sic fari coepit: 'Memorabile, Borsi,

5

Argumentum affers, nec fas pulcherrima vota

Spemque tuam trahere in longum aut fraudare negando.

Pauca tibi breviter, sed, quae monumenta parentum

Multa tenent secumque ferunt certissima nostra

Indicia, attingam. Iam primum sanguinis huius

10

Angleriae comites, Federici Caesaris armis

Expulsi patria, caput autoresque fuere.

Hos etiam agnomen parvo post tempore constat

Antiquum amisisse Vicecomitesque vocatos.

At se primus in hac Vbertus origine dici

15

Sic voluit nostraeque dedit nova nomina genti.

Hunc Otho subsequitur, qui magnam accitus in urbem

Insubris populi antistes rectorque futurus

Nostris inde viam ad summi fastigia regni

Fecit avis tantisque tulit primordia rebus.

20

Te quoque non dubitem generi, fortissime, nostro

Inserere, id quamvis nonnulli, Eriprande, putarint

Secius egregiaeque inviderit aemula famae

Posteritas. Bello tu victis hostibus olim

Viperea armipotens meruisti insignia victor

25

Vexillis portare tuis sobolique futurae

Hoc decus eximia primus virtute parasti.

Tene ego non referam Thebaldi clara potentis

Progenies? Tu Vercellas, Matthaee, Comumque

Oppidaque expugnas Lari contermina ripis,

30

Imperioque tuo superata Novaria paret,

Et patrios fines profers victricibus armis

Strenuus, Arnolfo regi carissimus olim.

Hinc formidatus late Galeacius ingens

Exoritur, sequiturque patrem fortissimus ille

35

Accius, Estensi Oppicio qui sanguine iunctus

Consiliis opibusque viri feliciter usus

Dicitur, obsessae cum magnis arma Cremonae

Viribus inferret positis ad moenia castris.

Quid Stephanum Marcumque loquar, quid facta potentis

40

Luchini? Quid pontificis Ioannis honores

Bernaboumve sequar? Veteris confinia regni

Dicunt innumeras hos propagasse per urbes

Et Ligures domuisse feros ac littoris oram

Tyrrheni. Crevit late generosa propago

45

Ingentesque tulit ramos. Sed caetera mitto,

Opportuna sequens, ne longa per avia ducam.

Ecce secundus adest aeternae laudis amore

Ante alios ardens Galeacius. Illius armis

Ticinum imperio adiectum, quo tempore magnis

50

Te captivum opibus, rex Carole, ab hoste redemit

Tristibus eripiens vinclis; quo munere natae

Fit socer ipse tuae thalamosque ex foedere iungit.

Hic Iovis antiquo dictam cognomine portae

Splendidus egregiam patriae sub moenibus arcem

55

Condidit, anguigeris habitandas regibus aedes.

Multa illi praeclara viro et dignissima, quae nunc

Linquimus, adfuerant. Magnum hoc genitore creatum

Ioannem accipimus. Claris virtutibus ambo

Insignes et pace pares, sed filius armis

60

Acrior Adriacas bello penetravit ad oras

Atque omnem ferme Italiam sibi Marte subegit

Duxque Vicecomitum meruit de sanguine primus

Institui et veterum illustres superare triumphos.

Huius fama viri externas celeberrima gentes

65

Terrarumque plagas omneis lustravit et aequor.

Quin et in Assyria magno venerabile sumptu

Construxit templum et regalia munera coram

Obtulit, aeterni felix ubi terra parentis

Servat honorata sub relligione sepulchrum.

70

Hoc gemini fratres orti de semine, quorum

Alter ad imperium florentibus aptior annis

Post patris amissi funus, quem nomine, sed non

Eventu simili paribus nec rettulit actis,

Ante diem miser insidiis et fraude suorum

75

Occubuit regnumque simul vitamque reliquit.

At puer erepto fatis genitore Philippus

Antiquam Ticini urbem Phoeboque dicatam

Veronam obtinuit. Sed enim manus impia postquam

Per scelus extinxit crudeli funere fratrem,

80

Continuo immites regnum invasere tyranni.

Ipse domo eiectus, fortunae agitatus iniquae

Fluctibus, omnium egens, inopem sine honore, sine ullis

Subsidiis vitam per cuncta extrema trahebat,

Privatis discens animum submittere curis,

85

Dum meliora dies versis daret omnia rebus.

Ecce insperatae subito via certa salutis

Illius ante oculos moriente oblata Facino.

Namque viri coniux post ultima fata superstes

Imparibus quamquam thalamis sociata Philippo est.

90

Multa potens iuvenem magnarum erexit ad altam

Spem rerum mulier. Sic quas amiserat urbes,

Coniugis auxilio recipit maioraque victor

Protinus aggreditur. Neque enim semel excita virtus

Desidiamque pati ac subito requiescere norat.

95

Ergo animis ardens auroque instructus et armis,

Tum Carmignolae auspiciis ductuque secundo

Fretus et egregiam veterani militis omni

Arte fidem expertus dextrasque ad iussa paratas,

Sustulit Herculeo domitos de more tyrannos

100

Et varias gentes Mediolanumque recepit.

Atque hic fraternam caedem non segniter ultus

Rettulit eximios notae pietatis honores,

Lutherioque Comum eripuit nec sprevit eundem

Submissis veniam precibus vitamque rogantem.

105

Supplicis at merces animi Lugania vallis

Tradita. Mox bello devicta Placentia pulsis

Arcellis, Triciumque capit fastusque Gabrini

Terribiles domat. Hinc lata ditione Cremonam

Occupat Eridanum transgressus et undique magnis

110

Praesidiis regnum firmat. Sic ordine solers

Felices plantas ubi pinguibus insitor arvis

Disposuit, teneris extemplo inducit amictum

Arboribus iuxtaque solo retinacula figit

Stipitibus solidis et vincla tenacia nectit

115

Horrida ne valeant surgentem flamina sylvam

Deiicere aut errans saevo fera laedere morsu.

Bergameas acies successu victor eodem

Subdidit, et nostras accepit Brixia leges,

Firmanumque urbi nequicquam vana ferentem

120

Subsidia aggressus pugna superavit eumque

Cepit et afflictas Pandulphi cladibus atris

Pene avertit opes, quamquam non indigus ille

Consilii late Hesperio regnaret in orbe.

His actis arma in Ligurem felicia vertit

125

Atque ducem ingenti pugna victum expulit urbe.

Nec vero nostros laetati invadere fines

Assueti ferro Elveti Cimbrique feroces;

Rupibus Alpinis hos Carmignola ruentes

Nec non, eximium dederat cui Pergula nomen,

130

Angelus immani perculsos strage fugarunt.

Quem latet insignis navalis gloria pugnae,

Qua victos captosque truci certamine reges

Atque expugnatas tractasque ad littora classes

Vidimus et nostri sub iura redacta Philippi

135

Cuncta, quibus magno terrore Ligustica nuper

Aequora turbarant fratres? Haud Dardanis umquam,

Asserete, tuos Caieta silebit honores.

Tu praefectus eras nostrae, vir maxime, classis;

Consilio et virtute tua res tanta peracta est,

140

Quantam nec prisci cognovit temporis ulla

Nec videt haec aetas nec postera forte videbit.

Hinc data magnanimo pulcherrima causa Philippo

Caesareae mentis per cunctas pandere gentes

Praeclarum exemplum. Dignissima munera tantis

145

Regibus ac sociis princeps largitur et omnes

Regni largus opes Alphonso et fratribus offert

Libertate data et belli ius omne remittit.

Iamque animo maiora parat claustrisque teneri

Se velut inclusum exiguis putat, omnia si non

150

Vendicet ipse sibi, genitor quae maximus olim

Obtinuit. Qualis generosi sanguinis acer

Conspectis fremit ora feris et vincla recusat

Ferre canis praedae intentus dominoque repugnat,

Haud aliter iuvenis laudum stimulatus amore

155

Angitur. Haec animo meditanti oblata novarum

Spes rerum. At quoniam subito Florentia motu

Excita se bello implicuit, nunc altius omnem

Discutiam irarum repetens ab origine causam.

Forlivi imperium gens Ordellaffia rexit.

160

Coniuge defuncto parvi Lucretia nati

Praeficitur rebus. Studio sed foemina patrum

Diffidens plebem arcanis admittere coepit.

Id vero populi primos omnemque senatum

Protinus offendit dubiosque in proelia movit.

165

Armati invadunt arcem subitoque tumultu

Aedibus inclusam capiunt et carcere servant.

Interea lectos equites traducere Lugum

Oppressos bello mox transgressurus ad Vmbros

A duce iussus erat Siccus. Nam Braccius illic

170

Ferro cuncta ferox simul infestabat et igni

Pontificique graves tumidus victoribus armis

Intulerat clades multasque subegerat urbes.

Siccus ut auxilio Martini rebus adesset,

Accelerabat iter peragens mandata Philippi

175

Castraque Lugensem subito delatus in agrum

Ad Ronchadelli fauces prope flumen habebat.

Attulit optatam mors opportuna quietem

Pontifici. Nam cum pervaderet omnia terror

Atque Aquilam dura cinctam obsidione teneret,

180

In medio rerum cursu Perusinus ad urbis

Moenia pugnando occubuit. Sine nomine miles

Atque humili de stirpe satus per pectus adacto

Vi multa armatum leviter mucrone peremit.

Cogitur haec propter Siccus desistere coepto,

185

Anguigerique ducis quae sit sententia quove

Ducere mox acies iubeat, dum quaerit, in hisdem

Se tenuit castris sinuoso flumine cinctus.

At tuus hunc genitor, Forlivi accederet urbem

Quam primum, hortatur modo non obstante Philippo,

190

Sed potius suadente, novi quo principis ille

Rem studio praesens omni tutetur et armis.

Nicoleos cur id cuperet pueroque faveret,

Causa erat Ordlaffa hospitium cum gente vetustum.

Sublatis igitur Siccus rapit agmina signis

195

Et, quo iussus erat, citus advolat. Huc quoque missas

Nomine Nicolei turmas adducit equestres

Aldobrandinus, Ioculi generosa propago.

Hos monitu patrum cives, saevissima cum iam

Seditio fureret turbatis undique rebus,

200

Accirique iubent atque intra moenia duci.

Thebaldum absentem populo sceptrisque paternis

Praeficiunt puerique urbem sub nomine servant.

Ast aliter Florentini sensere novoque

Praetextu velare dolos fraudemque Philippum

205

Crediderunt, ut Forlivo potiretur et inde

Finibus Hetruscis vicinas subderet arces.

His animos stimulis accensi protinus arma

Spectant et ruptis hostem indignata Philippum

Foederibus censet plebes nec parcitur irae.

210

Parte alia, quibus urbis erat commissa regendae

Cura, viri, tacitis eadem sententia quamquam

Mentibus haereret, maturis omnia agebant

Consiliis tamen et, quae mens animusque Philippo,

Quid strueret, sacius caute explorare putabant.

215

Ire Lavellensem interea placet Obiciumque

Ductores; atque hi sexcentos ducere iussi

Forlivum instructos equites, qui nomine tantum

Thebaldi sese ostendant opponere Sicco,

Ac penitus rem dissimulent pugnamque cientes

220

Principis utantur signis, omnemque relinquat

Innocuum accedens pacate exercitus agrum.

Haud latuit simulata ducem quo vertere Thusci

Consilia extemplo cuperent suaque arma timeri;

Atque illis ubi se suspectum sensit et hostem

225

Se tacite signari, acres turbatus in iras

Exarsit gravibusque refellens crimina verbis

Iusta lacessitus tandem iubet arma parari.

Atque ea conflatis odiis utrinque per oras

Flaminiae dum sic iaciuntur semina belli,

230

Stroccigenam Estensis Nannem, cui vivida virtus

Ac rebus spectata fides decus attulit ingens,

Quem secum a primis aequaevum eduxerat annis,

Legatum ad proceres populi decernit Hetrusci,

Scilicet ut tantos orientes undique motus

235

Comprimat et media componat foedera pace.

Atque hic verborum caput ac sententia Nannis

Constitit: Aut sinerent cognati atque hospitis omnem

Nicoleo curam Estensi aut paterentur eundem

Suscipere imperium ac propria ditione tenere,

240

Praesertim pulso Ordlaffo civilibus armis

Cum sibi concessas Romano a praesule terras

Reddiderit veteri casum miseratus amico.

Si nihil istorum patribus sedet, ambo relinquant

Flaminiam revocentque suos, hinc Thuscus et illinc

245

Anguiger, assensu concordi urbemque sequester

Servanda accipiat Nannes pro pace regendam.

Sic rem componi posse et formidine dempta

Cessaturam odii causam tristesque tumultus.

Exitus ardenti populo Martemque frementi

250

Dicta minus placuisse docet. Nam milite passim

Conducto innumeras equitum peditumque catervas

Conficiunt studiisque parant certamina summis.

Iamque duces bello egregii Pandulphus et ingens

Carolus, erepta infensos quos Brixia nobis

255

Reddiderat, socias vires atque agmina iungunt.

Castrorum imprimis curam tibi, Carole, mandant;

Tu caput atque omnis rerum in te summa recumbit.

At neglecta diu ne quam haec inducere cladem

Pars Latii valeat, studio cavet Anguiger omni;

260

Quemque tui nuper genitoris nomine Siccum

Forlivi admisit populus, custodiat arcem

Admonet atque ipsi intendat servare Philippo.

Quina in Flaminiam delectae millia pubis

Post haec ire iubet veteranorumque cohortes

265

Iungit. At his rector praeponitur omnibus acer

Angelus. Hic, humilem qua Zagonaria surgit

Erecta in tumulum, veteris fretum obice valli

Obsidet Albricium, cui ferro exercita gaudet,

Incola pugnacis Lugi, parere iuventus.

270

Carolus obsessis Ronchi statione relicta

Accelerat laturus opem nec proelia viso

Differt hoste ferox. Par nostros excitat ardor.

At quoniam supplere suas me iusserat illic

Ipse vices, omne arbitrium et sua iura Philippus

275

In castris mihi committens, quae cernere coram

Sors dedit, illa tibi breviter verissima dicam.

Primum igitur structas acies hortatur uterque

Ductor. Et ad iactum teli consistere iussos

Carolus alloquitur socios: 'O florida pubes,

280

Delecta ex omni Italia, quae robore praestas

Corporis atque animi virtute, ostendere tempus

Nunc datur, an frustra, quod non reor, optima de te

Spes concepta mihi fuerit meque omina fallant.

Vobis fretus ego per saeva pericula belli,

285

Per dubios rerum casus terraque marique

Intrepidus ferar et nil non superabile ducam.

Si vobis alias quaerendi oblata facultas

Nominis ulla, viri, nullum interitura per aevum

Gloria nunc sese ostentat certusque triumphus

290

Tyrrhenae hic agitur summo de gentis honore,

Quam nemo ingratam et meritis non aequa ferentem

Arguat. In manibus, socii, Florentia vestris

Quid valeat positum. Libertas illa salusque

Florentis populi per vos defensa manebit,

295

Cui commune malum Italiae ferus imminet hostis.

Nec minus ultores mea vos iniuria poscit,

Cui tantum imperii violentis abstulit armis

Regnandi immenso compulsus amore tyrannus.

Promite nunc animos, illas nunc fundite vires,

300

Quas prae se aspectus fert iste et quas mihi vestrae

Promisere, viri, per mutua foedera dextrae!

Interclusum hostem vobis fortuna meusque

Non segnis dedit adventus. Quos Angelus illic

Obsidet, a fronte erumpent pugnamque ciebunt

305

Consilio iussuque meo. Nos impete magno

Illati a tergo dabimus sine more procellam.

Nec pauci numero poterunt tot fortibus ipsi

Millibus esse pares. Et eos ne qua ora receptet

Flaminiae, si quis vestros effugerit enses,

310

Provisum a nobis'. Postquam haec Malatesta locutus,

Quamquam alacer dictis ostenderet omnia miles

Grata sibi, magno spondens se ardore paratum,

Quae cuperet praestare duci, tamen anxius ipse

Maerorem insolitum dux tristi corde premebat,

315

Sponte sua admirans causam et formidinis expers,

Cunctaque non prono quam primum maximus heros

Consilio exequitur, quae res ac tempora poscunt.

Angelus interea certo sibi nota relatu

Omnia iam coram aspiciens hostemque propinquum

320

Illicet instructum esse, ad pugnam armatus et alto

Vectus equo, galea sed nondum tempora tectus,

Tali pro castris affatur voce cohortes:

'Ecce, quod optastis, vestro praesentia voto

Numina dant, socii, dextra confligere et illum,

325

Quem sumus experti toties, ostendere nobis

Mentibus ex istis nusquam cecidisse vigorem.

Hostis adest, qui si numero fortassis et alta

Egregii virtute ducis confidit habete,

Quae contra responsa parem! Quem saepius urget

330

Perculsum et duro Fortuna asperrima vultu

Territet, ille quidem numquam rarove resurgit.

Atque animis quamvis perstet, tamen effera semper

Tempestas obiecta oculis prosternere mentem

Excussa ratione potest et frangere vires.

335

Carolus amissas ubi tot reminiscitur arces

Ac toties victor supra caput imminet hostis,

Pristina nunc forsan virtus languere parumper

Incipiet, victas senio torpescere vires

Corporis haud dubium est nec eum iam posse labores

340

Militiae tolerare graves, velut ante solebat,

Cum floreret adhuc animis iuvenilibus aetas.

At quid inexperto plenas tirone cohortes

Innumeras metuam? Iuvenum hic fortissima certant

Pectora, nec fallor. Sed quis veteranus in armis,

345

Quid valeat mens, ignorat? Vos regna Philippo

Formastis; vestraque manu pacata quiescit

Gallia; Germanos, Cimbros Liguresque superbos

Flaminiaeque simul partem domuistis opimae

Me ductante, viri. Castris nutritus in istis

350

Arma, genus, patriam, galearum insignia, mores

Atque sonum vocis praeclaraque militis aera

Et phaleras vestras et equos et nomina novi.

Haud usquam ad pugnam regio magis apta, neque ullas

Nos sinit insidias haec circumfusa vereri

355

Planicies. Omnis spes in virtute reposta est,

Qua non esse pares illos victoria vobis

Ostendet. Sed ne erumpens obsessa periclum

Turba inferre queat, satis est pro tempore cautum.

Haec regem Italiae, socii, factura Philippum

360

Adiiciat nobis decus indelebile pugna.

Quare, agite, auspicibus superis in proelia mecum

Ite alacres! Consueta duci vexilla tot annos

Vincere in adversos infer mihi, signifer, hostes!'

Talia dum memorat, primo Iovis ales ab ortu

365

Aera per liquidum celeri delapsa volatu

Terque quaterque ducis circum caput ardua fertur.

Mox nullo tardata metu nullosque perhorrens

Castrorum strepitus tentori in culmine sedit,

Augurium adventu felix latura secundo.

370

Parte alia sese Tyrrhena per agmina cursu

Proripit et rabido puerum crudeliter ore

Martius extinctum lacerat lupus atque ferentem

Auxilium telis simul et clamore minantem

Audax contemnit turbam incolumisque recedit

375

Ex oculis evanescens nullique videndus.

Quo tenuisset iter crudeli caede peracta

Nec quibus e latebris prodiisset, cernere cuiquam

Fas fuit; oblatus coram, mirabile dictu!

Hoc strepitu procul accepto ratus Angelus hostem

380

Promovisse agmen, Martis certamen inire

Pergit. Iamque suos in proelia moverat acer

Carolus, atque omnis se utrinque exercitus infert

Conseriturque manus. Tum viribus aspera summis

Pugna geri coepta est. Clangoribus aethera rumpunt

385

Permisto clamore tubae, et iactata per auras

Vndique tela volant adversaque corpora figunt.

Comminus hi gladios stringunt, illi eminus hastas

Acriter incurrunt, validis concussa virorum

Ictibus aera sonant, volitantque ad sydera trunci.

390

Hic gemitus morientum, illic per tela ruentum

Auditur late clamor, perfossaque ferro

Purpureus lavat arma cruor, moribundaque membra

Sanguinea volvuntur humo, tardatur equorum

Impetus illata per tristia vulnera morte.

395

Saevus ubique furit Mavors, ferit horridus aures

Stridor, ut inter se Stygios concurrere Manes

Luctificasque putes media inter monstra sorores

Tartarea dare signa tuba atque accendere bellum.

Quis varias mortes et strata cadavera passim

400

Truncatosque artus referat? Non hasta neque ensis

Plumbea nec cessat glans ignibus acta per auras

Sulphureis clamorque gravis, celeresque sagittae

Exitium letale ferunt per vulnera mille.

Pestis atrox passim bacchatur, et utraque nusquam

405

Inclinata acies vi magna servat eundem,

Quem tulerat sors prima, locum atque interrita pugnat.

Ordine ductores triplici struxere suorum

Agmina. Pandulfus dextram tenet, inclyta cuius

Progenies laevum cornu, Sismunde, tueris,

410

Vixdum etiam iuvenis, sed iam tum acerrimus armis.

Dux mediam regere ipse aciem et, quodcumque necesse est,

Prospicere atque novis turmas, qua parte laborant,

Subsidiis firmare manuque et voce iuvare,

Militis egregii et praeclari munus obire

415

Ipse animo praesente ducis nec linquere quicquam,

Consilio atque opera peragi quod posse putetur.

Parte alia geminos praeceperat utraque fratres

Cornua tutari natumque adiunxerat illis

Angelus e medio curans rerum agmine summam.

420

Sismundus latere a dextro tum concitus hostem

Strenuus instantem reprimit retroque referre

Pene gradum egregie pugnans iam cogit. Et illos

Et pudor et notae vires et pristina rerum

Gloria gestarum accendit, pariterque resistunt

425

Vnanimes maluntque mori quam amittere famam.

Alterius legio, fusim quae in parte sinistra

Dimicat, ingenti Pandulfum turbine adorta,

Tironem modo conductum et vix Martis habentem

Vsum aliquem premit inque fugam pulso agmine vertit.

430

Militis omne sui robur glomerarat in unum

Carolus et lectos equites peditumque catervam

Se circum pugnare, gradum quocumque tulisset,

Iusserat. Hic duri moles certaminis haesit,

Confertamque omni perfringere saepe phalangem

435

Pergula conatu frustra contenderat, et par

Inter utrumque diu largo cum sanguine pugna

Cruda erat atque anceps. Hinc spes pendebat et illinc,

Nec victus nec victor adhuc, quem dicere possis,

Vllus erat, sed par virtus perstabat utrinque.

440

Ecce autem in medio bellantum ardore reclusis

Continuo Albricus portis erumpit, et illum,

Angelus adversa quas in statione locarat,

Reiiciunt intra valli munimina turmae

Et clausum prohibent campo se inferre patenti.

445

Postquam aciem vidit Malatestae audencius in se

Angelus irruere atque viam sibi pandere ferro

Hortantemque suos ipsum conspexit et inter

Confertos versari hostes gladioque furentem

Rem gerere advertit, non parvum corde dolorem

450

Concipit et graviter turbatus in omnia mente

Fertur et huc, illuc a tergo, a fronte per agmen

Proripitur verbisque suos metuendus amaris

Increpat: 'O quantum, miles, tua segnia facta

Dedecus admittunt! Armorum nomina tiro

455

Qui neque adhuc didicit gladium nec stringere novit,

Missile cui iaculum dextra torquere reducta

Ignorat penitus, qui lancea nescit equestris

Quo gestanda modo, quo certos dirigat ictus,

Denique cui nullus, nisi nunc, fuit usus equorum,

460

Te, velut ignavum pecus, hic caeditque fugatque?

Nonne pudet? Mea signa quidem victricia sunt haec.

At veteranus abest, gravibus quem saepe solebam

Deterrere minis in saeva pericla ruentem,

Res nisi sic peteret. Vestra arma et nomina vestra

465

Nunc tantum agnosco, pedites equitesque pudendi

Degeneresque, mei, quondam clarissima virtus

Dum viguit, socii, nunc vero ignobile vulgus

Et spernenda mihi omnino expellendaque turba.

Quid statis? Vestrasque manus quae dira retardat

470

Segnities? Testor superos, quoscumque videbo

Hic, non esse viros adversaque tela paventes

Hos in amicorum numero non esse meorum

Nec fore, verum hostes hoc acriter ense petendos'.

Talibus increpiti magno cum murmure dictis

475

Exarsere viri ac merito convicia de se

Illa ducem iactasse ferunt et sponte fatentur

Se multo graviora pati debere, quod hostis

Marte pari contra tanto contendere nisu

Hactenus ausus erat, saevosque imitata leones

480

Omnibus ira subit, lateri cum spicula fixit

Et Getulus adhuc minitatur vulnera latro.

Ter centum pedites, equitum delegerat alam

Angelus ex omni numero, quos stare paratos

Iusserat extra aciem, dum res tempusque vocaret.

485

His ubi signa dedit, conferti in proelia raptim

Sublato clamore ruunt strepituque repente

Horrisono accendunt Martem et crudescere cogunt

Martia ab integro surgentem classica pugnam.

Non ita praecipiti maturam grandine messem

490

Tempestas campis prosternit turbida caeli,

Vt glomerata manus perculsos strage cruenta

Attonitosque novo certamine dissipat hostes.

Ipse inter primas acies volat Angelus, instar

Fulminis, et stricto circummetit omnia ferro.

495

Terribilis sequitur turmae permistus equestri

Exitium importans peditum denso agmine nimbus.

Vrgentur Tyrrhenae acies ceduntque solutis

Nutantes primum ordinibus ducibusque relictis;

Mox trepidante fuga reperit sibi quisque salutem.

500

At memor antiquae virtutis Carolus ac se

Vndique desertum et nullam spem rebus adesse

Vidit et adversis penitus ruere omnia fatis,

'Numina testor', ait, 'tantae, Florentia, causam

Me cladis non esse tibi culpaque carere

505

Atque ducis, mihi dum licuit, me munere functum.

Nunc inimica premat quamvis Fortuna meisque

Laudibus invideat casuque involvar acerbo,

Non tamen hunc animum sors nostrum pessima vincit,

Sed, dum luce fruar, dum ferrum haec dextra tenebit,

510

Nec mutare fidem statui neque inultus obire'.

Dixit et, accepto bellator vulnere cum vix

Staret equus, cunctis senior licet obsitus armis

Insilit alipedem famulo ducente paratum

Rursus et in saevi rapitur certamina Martis

515

Hostilemque globum paucis comitantibus heros

Turbat et ingentem, qua se tulit erga, procellam

Suscitat. Ereptos dum quaeritat anxia foetus,

Non agitur tanto genitrix Hyrcana furore,

Quos velocis equi cursu speculique nitentis

520

Obiectu, simili referentis imagine eorum

Effigiem, fretus praedo iam nave parata

Abstulerat, sulcans spoliatis aequora lustris.

Iam pugnantum oculos in se converterat acer

Carolus. Insubres ira subitoque pudore

525

Accensi circumsistunt horrenda frementem,

Atque renitentem frustra potiusque volentem

Per decus effosso generosam effundere vitam

Pectore, quam vivum se dedere turpiter hosti,

Quadrupede ingestis telis cepere perempto.

530

Is quoque Sismundi iuvenis fuit exitus. Haec te

Sors, Pandulfe, tulit, forti clarissime dextra.

Quos ambos opera edentes ac denique captos

Angelus in castra abduci felicia iussit.

Nec mora, relliquias levis armatura fugati

535

Agminis et tardae passim vestigia turbae

Prosequitur. Spoliis victor castrisque potitus,

Captaque signa, ducique ingens victoria parta.

At Malatestaeos magno suscepit honore

Princeps ipse duces ad se post proelia missos

540

Muneraque ampla dedit; libertasque omnibus inde

Concessa, in patriamque nepos fratresque remissi.

Confisamque tuis opibus magnoque tumentem

Nequicquam armorum te, Florentina, paratu

Contudimus, nostrique iugum Florentia ferret

545

Victa ducis, nisi se medium interponere bello

Ac socias Venetus properasset iungere vires.

Hine ingens rerum moles excita, neque ante

Tot clari coiere duces, collecta per omnem

Italiam nec tot complerunt agmina campos.

550

At Fortuna fidem mutatis improba fatis

Rupit et implicuit bello, cui forsitan aetas

Nullum nostra dabit finem. Sed caetera post haec

In melius referat magni regnator Olympi

Et propria Italiam vertentem in viscera dextram

555

Respiciat pius humanisque laboribus adsit!'

Talibus heroum pascebat pectora dictis

Inclyta Maffei soboles finemque loquendi

Hic dedit. At iuvenum sublatis undique mensis

Laeta cohors aderat dapibus vinoque refecta.

560

Surgitur, et magnis ardent fulgoribus aedes.

Hic Borsum proceres thalamo induxere parato.

Ast alias sedes alii et diversa requirunt

Hospicia. Hinc placidam nox intempesta quietem

Invitat, serpitque levi per lumina lapsu

565

Atque oblita sopor curarum pectora mulcet".