Anonimo genovese carmina, 11

Testo base di riferimento: J. Nicolas, 1994

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


11. de "Deus exaudi"

Deus, omnium creator

Contorumque moderator,

Cum sim reus et peccator,

Esto michi miserator.

5

In nomine tuo vero

Salvatoris de quo spero,

Corde puro si te quero,

Pie vivens, salvus ero.

Tuo regnans in ducatu,

10

Omni purga me reatu,

Cuius tuto comitatu

Celi fruar incolatu.

Salvum fac tuum popolum

Quem presens tenet seculum

15

Ne per ostile iaculum

Cadat in reciaculum.

Me fedatum putredine

Fuscatumque caligine

Illustra tuo lumine,

20

Emunda omni crimine.

Fac me ope tua dignum,

Qui baptismum fero signum,

Et, per crucis sacre lignum,

Dele quidquid est malignum.

25

Et cor meum tibi dica,

Vita ducens sub pudica;

In me tenebrosum mica

Cui lux fuit inimica.

In virtute quam fecisti

30

Quando mori consentisti

Natum tuum quem mixisti

Parce flenti, precor, isti.

Tua dextera me tuere

Quem sis omni vi carere

35

Et que tibi grata vere

Sint, dignare me docere.

Iudica me non secundum

Quod meretur cor immundum,

Sed tu quem sio habundum

40

Venia, fac me iocundum.

Me meritis exiguo

Tibi me totum tribuo

Vt munere melifluo

Decores me perpetuo.