Tito Vespasiano Strozzi Borsias 8

Testo base di riferimento: W. Ludwig, 1977

Cura dell'edizione digitale: Annachiara Barizza


"Maximus at lecto ne coelibe duceret aevum

Nicoleos, procerum dictis pars instat amicis.

Hos inter fama illustres studioque fideque

Insignes contra Estensem, Contraria proles,

5

Vgucio, nec non Iacobus, origine cretus

Geliola, simul id regi suadere volentes

Saepe adeo multa in medium proferre solebant.

Pars vero contra obsistit diversaque sentit

Multiplicemque patri coetum iam stirpis adultae

10

Obiicit ac summis natos ad sydera tollit

Laudibus imperii magnis successibus aptos.

Dum tales igitur monitus sub pectore volvit

Atque super vario populi sermone superque

Connubiis secum princeps dum plurima versat,

15

Sepositis paulum curis atque ocia quaerens

Forte maris tractus vastos hominesque ferasque

Terrarumque plagas caelo spectabat ab alto

Iupiter atque oculos nostrae defixerat urbi.

Sollicitum his curis tectorum in parte remota

20

Nicoleon sedisse videt superosque precari,

Vt certis animum auguriis firmentque regantque.

Continuo Maia genitum vocat atque ita fatur:

'Te meminisse reor, nostri fidissime cordis

Interpres, quicquid pro cara gessimus olim

25

Ferraria, cum te Paphiam descendere ad urbem

Iussimus et duros miserati Estensis amores

Multa recusantem Stellam concessimus illi.

Nec te fallit, uti redituri ad sydera Borsum

Germani post fata velini succedere regno.

30

Cum vero exutus mortali corpore terras

Linquet et astra petet, tali Ferraria rege

Amisso ne se orbatam penitusque relictam

Invisamque deis putet, exoriatur in illa

Aemulus Alcidae nostro puer. Ille paternis

35

Succedens opibus sceptrum regale tenebit

Nec privata geret, sed magni nomine digna

Herculis, Alphonsi regis nutritus in aula.

Illic venturae indicium memorabile laudis

Ausus paene puer saevo certare duello

40

Quam primum dabit. En video sine lege pudoris

Te violaturum, Pandoni, foedera. Cur non

Proposito dictisque manes? Obtecta sub illo

Quid sibi vult lorica sago? Vetita arma quid affers

In pugnam? Haec solos gladios certamina poscunt,

45

Atque datam servare fidem dis testibus ipse

Debueras. Quodsi paribus contenditur armis,

Quantum vana ferat fraudis fiducia, disces.

Non pudet hic versare dolos? Tua tristia certe

Facta deos hominesque movent nec victor abibis.

50

Illius ingentes pugnas hostemque fugatum

Praecipiti Sarnus Calabrum petere avia cursu

Altaque Parthenopes properare ad moenia cernet.

Quae Molinellaei famam certaminis aetas

Deleat? Et quo rem Venetum paene ipse cadentem

55

Sustentabit eques animo et felicibus armis,

Haud dubitans Veneta vitam pro gente pacisci?

Quae vero egregie sceptris mox ipse potitus

Vel bello vel Pace geret crescentibus annis,

Terrarum spargent monumenta aeterna per orbem.

60

Deiectas graviter fraterno funere gentes

Spe magna bonus attollet placideque regendo

Aversas hominum, si quis fortasse repugnet,

Alliciet mentes ad se laudique favebit.

Illum etiam generum Ausoniae rex maximus orae

65

Optabit natamque dabit, quae sive pudorem

Virgineum spectes, rarae seu munera formae,

Sive animi libeat praeclaras quaerere dotes,

Seu regale supercilium, seu gentis honores

Antiquae et, quicquid fuerat mortalibus ullis

70

Optandum, tibi proponas haec omnia certe,

Vt tanto sit digna viro, indulgebimus illi,

Et Lianoreis ponentur manibus arae.

Hinc etiam venient tot magnae in foedera gentes

Sanguinis ac praeter Gallorum ingentia regum

75

Nomina, cognato puerum qui sanguine tangent,

Regius Hispana de stirpe et ab orbe Britanno

Splendor inardescet; gelidam regnator ad Arcton

Maximus ille aderit Caesar, quem maxima regem

Roma colit, summi imperii moderator habenae.

80

Adde his Sforziaden, Latii caput orbis, et ex quo

Spes omnes hominum late pendere videbis,

Sforziaden Maurum, qui pacem gentibus unus

Et dare et eripere atque hominum contundere fastus

Sic mihi, sic placitum volventibus omnia Parcis

85

Et virtute duce et fato comitante valebit.

Felix, perfidia infanda nisi proditor aurum

Praetulerit domino atque arcem patefecerit hosti!

Huic veneranda pio morum candore Beatrix

Nubet, inauratis non commensura Dianae

90

Crinibus, et cui nostra suis mirabitur uxor

Esse manus manibus similes, ardentia cuius

Lumina luminibus Veneris certantia iures.

At tibi laetus Hymen taedas, Isabella, iugales

Praeferet, et Iuno in thalamum te pronuba ducet

95

Belligeroque duci iunget, cui Maeonis ora

Parebit clarumque dabit cui Mantua nomen,

Quem Venetus magno Italiam turbante tumultu

Praeficiet bellis, quae maxima surgere cerno

Externas inter gentes populosque Latinos.

100

Hac ego, nate, super nihil est quod virgine dicam;

Clara satis, quoniam propria virtute futura est.

Si tamen huic nobis quicquam libet addere laudi,

Forte sub Idaeo non ultima iudice quondam

Certantes inter divas Isabella fuisset.

105

Bis geminos fratres Ferraria laeta videbit

Semine ab Herculeo. Materni, Alphonse, tenebis

Nomen avi ex illis primus magnoque parenti

Succedes placida populos ditione gubernans.

At Ferdinandus Gallos mira indole reges

110

Attonitos reddet, cum primis acer in annis

Arma exercebit iam formidabilis hosti.

Nec mora, post illum, sacro qui fulgeat ostro,

Nascetur toto Hippolytus venerabilis orbi.

Nec Sigismundum non admirabitur aetas

115

Postera, cum dignos generoso principe mores

Et faciem aspiciet, qualem pulcherrimus olim,

Dum puer incoleret Delon, praestabat Apollo.

Tu quoque Bentivolo Annibali iam debita coniux

Ingentem huic olim generi, Lucretia, famam

120

Virginea probitate dabis. Dehinc sanguine clarus

Estensi meritisque suis orietur Iulus.

Testis erit frater Tiberini fluminis Arnus,

Qua Florentinum eripiet virtute periclis.

Natorum hac felix turba pater, horrida saevam

125

Cum secum intulerint Calabri ducis arma procellam

Herculeasque canet servata Hetruria laudes.

Seditione ducum turbatis undique rebus

Cum furere Insubres inter se ac bella movere

Alter in exitium alterius caedesque vicissim

130

Moliri incipient stimulante cupidine regni,

Quae reget imperium sublato fraude suorum

Coniuge, consiliis quo fidi utantur amici,

Hunc Bona quam primum tanto in discrimine ad urbem

Accerset neque reginam haec fiducia fallet.

135

Namque insurgentes per regnum hoc vindice motus

Comprimet ac posita formidine cuncta quiescent,

Si non destiterit dare sana monentibus aures.

Tempus erit, cum non parvo insurgente tumultu

Et patriam audaci puero turbante quietem

140

Illi adero tristesque minas in gaudia vertam.

Herculeane manu castra expugnanda relinquam

Marzani ducis ac celebris fera proelia Punctae?

Hostis enim, Eridani qua prominet alvus in undas,

Tunc vallo fossaque locum munire parabit.

145

Pro patria vero, pro libertate suorum

Ille minas contra ingentes hostisque locique

Acer in arma ruit, prostrataque caede cruenta

In mare sanguineis undis Padus agmina volvet.

Teque tuo captum, Antoni, cum milite victor

150

Abducet totaque hostem regione fugabit.

Nec minus huic laudis summa virtute recepta

Quam primum Stellata dabit, portisque potita

Et victrix iam paene phalanx cum irruperit arcem.

Magnanimi adventu Estensis conversa repente

155

Mutatis retro caedet fors rebus, et inter

Limine portarum et ripa caedentur in alta

Vndique circumventi hostes, truncataque ferro

Pars cadet et rapido occumbet pars flumine mersa,

Pontis et immensi ferro compage refracta

160

Atque igni propere exusta navesque virique

Victoris venient sub iura, et belliger ille

Imola captivus laetam ducetur ad urbem.

Plurima ob invidiam passum praesentia nostra

Eriget in melius iuvenem; discordia pulso

165

Victa dabit livore manus, infensa resident

Corda patrum positis odiis ipsumque fovebunt,

Infractisque malis animo fata aspera vincet.

Qua novus hic demum Alcides ratione, quibusve

Quotve modis, qualive insigniet ordine, quantove

170

Augebit sumptu et quanta vi muniet urbem?

Tantum complectens iaciet sua moenia campi,

Vt novus antiquum prolata mole laborem

Ambitus exuperet, turritosque undique muros

Cinget inexhausto latissima gurgite fossa.

175

Prisca quoque ingenti studio iuvenescere passim

Et nova tam subito poni mirabere templa.

Nec minus insignes matrumque virumque verenda

Relligione choros, pia qui penetralia curent,

Deliget ornatusque sacros impartiet aris,

180

Quales nulla prius viderunt saecula, sive

Tot varios cultus, seu ditia munera quaeres.

Innumerosque domos populosae suggeret urbi,

Porticibus fora marmoreis ac fonte perenni,

Rem populo gratam nec commoditate carentem,

185

Exornabit, eruntque super vestigia primi

Nulla situs. Spacio meliore palacia surgent

Regia. Quid pulchras aedes Belfloris amoeni

Commemorem hostilis passas incendia dextrae?

Quas opere egregio et magnis ad sydera cunctas

190

Restituet subito impensis, primumque nitorem

Structurae insignis ratio picturaque vincet.

Nec virides gratis deerunt secessibus horti,

Phaeacum vario sylvas qui germine vincent.

Quis Belriguardi eximium et memorabile, quod nunc

195

Nicoleos molitur, opus iam nescit? At illud

Arte nova usque adeo augebit labor Herculis, ut quae

Miratur praesens aetas, eadem illa nepotes

Parva putent, oculis ubi se nova forma locorum

Offeret atque urbi similis se machina tollet,

200

Tantum amplexa soli pinnatoque ardua muro.

Imperfectae arcis, veterem quam nomine dicunt,

Difficile in primis coeptum magnique laboris,

Nunc etiam pendet vasta interruptaque moles.

Ille manum huic operi imponet, cum regna tenebit;

205

Actutum absolvet, neque enim satis esse putabit

Res magnas magnos reges coepisse, nisi illas

Et cito perficiant semperque ingentia curent.

Nec non castelli deiectas fulmine turres

Eridani iuxta ripam instaurabit et addet

210

Plurima digna loco; magnis disiecta ruinis

Saxa ubi praeteriens populus modo viderat, illic

Murorum ad caelum fastigia tanta repente

Attonito similis consurgere cernet et illa

Tam subito manibus hominum perfecta negabit.

215

Gutture septeno minitans Lerneia quondam

Vix tantum Herculeo decus attulit hydra labori

Debellata manu toties, quantum afferet illi

Nominis ad cultum nulla non arte redacta

Tot stagnis regio informis cannaque palustri

220

Foeda prius, mox planities pulcherrima visu,

Frugibus immensis foecunda et commoda Bacchi

Muneribus, grato aucupio et venatibus apta.

Huius nulla fidem poterit divertere ab aequo

Gratia, non terror, non spes. Hoc sentiet omnis

225

Italia atque Italis qui longe a finibus absunt.

Hoc sibi comperto Lodovicus Sfortia, rerum

Magnarum eventu poscente ubi liquerit urbem,

Huic dabit imperii curam suaque omnia credet

Praesidia et decus et cara cum coniuge natos.

230

Maximus huic etiam patrias rediturus ad oras

Carolus et Ligurum portus committet et arces

Anguigeri ducis adsensu, pignusque sequestrum

Communis sine labe diu servabit amicus.

Multa quoque haud ulli inferior vel fortibus armis

235

Vel pietate geret, quae singula dicere longum est.

Quare, age, ne tantum amittat Ferraria laudis,

Neu propriae genitor stirpi invidisse putetur,

Auspiciis superis vinclo se offerre iugali

Nicoleos dictisque adhibere fidelibus aures

240

Ne dubitet, prolemque ferat de coniuge, quae iam

Parta illi Italiae extremis in finibus orta,

Nunc tu illum super his dubio permulta moventem

Secum animo invenies secreta in sede palati et,

Quid iubeam, quid agat, quae sint ventura, docebis'.

245

Dixerat. Extemplo dilapsus ab aethere pennis

Accelerat Tegaeus iter, quo tendere iussus.

Iamque mare et terras transcenderat et nova cernit

Moenia, quae magnus lato Padus alluit amne.

Haec adit atque refert summi mandata parentis.

250

Tum levis ad caelum medio in sermone refugit.

Nicoleos visa stupefactus imagine tanti

Numinis atque animo expendens, quae plurima coram

Audierat, laetus paret populique vocatos

Primores Iovis ipse docet sententia quae sit,

255

Omnia commemorans, et mentem aptat hymenaeis.

Rizardam forma insignem castoque pudore

Salluciaque domo genitam, quoniam omnia princeps

Conciliis agit, unanimes legere novisque

Connubiis statuere diem; dehinc cuncta parantur.

260

Iamque dies, taedae quam constituere iugali,

Instabat. Iussu patrio contermina Gallis

Oppida adire parat ducendae virginis ergo

Borsius ad magni regalia tecta mariti.

Illum delecti proceres comitantur euntem,

265

Dives equis manus atque opulento splendida cultu.

Maximus hos inter cultor pietatis et aequi

Nec minus imperii Estensis fortissimus olim

Vgucio defensor adest, Contraria proles

Quem magnum fama et gestis huic addidit urbi.

270

Nec senioris abest Antoni clara propago,

Sese Albertus agens placido Constabilis ore,

Consilioque manuque bonus clarisque Minervae

Artibus instructus, quo tu satus, optime Paule,

Bis senos qui nunc inter considere patres

275

Conspiceris iudex magni censorque senatus

Et patriae summoque duci carissimus aeque

Rem populi curas et publica iura tueris.

Venit et armorum egregie bellique peritus

Et gaudens Feltrinus equis cultuque nitenti,

280

Boiardae eximium stirpis decus, agmine pulchro

Natorum quondam insignis, tibi, clare, futurus

Mox avus, Aonidum cultor Matthaee sororum.

Hunc neque maiorum nec temporis acta latebant

Vlla sui, gratisque inerat facundia verbis.

285

Quin etiam comitem se Antonius addit eunti,

Obicia de gente satus, non inscius idem

Artis Apollineae divesque et sanguine clarus.

His Petrus antiqua Marocellus origine cretus

Accessit, luxus nimii contemptor et omneis

290

Delicias horrens animoque et corpore praestans.

Tu quoque, cum generis series annosa vetusti

Deficeret Turcique haeres tunc sanguinis unus

Praestares, at nunc generosa prole beatus,

Albertine, tuo pariter cum principe laetus

295

Carpis iter, non aeris egens nec prodigus ultra,

Quam decet, ac parto parcens morisque securi.

Nec minus Andream misisse Pirundula gaudet,

Tyrrhenis olim soboles maioribus orta,

Egregium studiis iuvenem formaque decenti,

300

Qui sensus animi varios facundus et acer

Exprimeret, cupidus laudum et sectator honesti.

Largus et, ex imo coleret qui pectore amicos,

Affuit et pariter veniens de gente Sacrata

Scipio, cui facile ingenium moresque benigni,

305

Dives et egregio Borsi iam notus amore.

Hos inter laeta se fronte Ariostus agebat

Alta mente potens Iacobus et inscius irae,

Libertate sua gaudens, quem ruris amoeni

Cura tenet, cui prima canum accipitrumque voluptas,

310

Tum rerum, quascumque illi fortuna dedisset,

Qui partem haud nollet caris posuisse propinquis.

Nec non corporibus magnis et viribus ambo

Praestantes aevoque pares florente Roberti

Conveniunt, frater Iano cum fratre Philippus.

315

Horum fama refert Syria Tripolique relictis

Italiam advectos urbem hanc tenuisse parentes

Estensique diu primos sub gente fuisse.

Nec Pius hinc Albertus abest, celeberrima Carpi

Quicum sceptra tenet patrisque Galassius arvis

320

Imperat. Hunc sequitur Mutinae decus, inclytus armis

Atque fide insignis Guidus, Rangona propago,

Optimus eloquio et Musarum dulcis alumnus.

Nicoleos primae insignis tunc flore iuventae

Additur his, Strozae proles clarissima Nannis.

325

Ipse etiam, si quo in numero me forte putabis,

Adfueram et rerum venio certissimus autor,

A genitore puer peregrinas missus ad oras.

Tum, quibus Estensis regali curia sumptu

Prospicit, et quos pulchra tulit Ferraria, quosque

330

Aemiliae regio atque urbes misere propinquae,

Conveniunt laetique viam magno agmine carpunt.

Liquerat immensas refugi post terga paludes

Bondomagi generosa cohors atque undique circum

Piscosis Finale vadis nemorosaque quondam

335

Pascua, nunc hominum felici exculta labore

Praedia transierat Scultennae proxima ripis.

Devenere locos, ubi largo turbidus imbre

Amnis et exundans nivibus sine more solutis

Exierat late et ripas superaverat altas

340

Aggeribus simul abruptis et cuncta tenebat.

Hic comitum nova res oculisque animoque pavorem

Iniicit atque ita suppressis cunctantur habenis

Praecipites veriti fossas, quas unda tegebat.

Dumque alios dubitare videt, puer ecce Philippi

345

Vrget equum stimulis camposque ingressus aquarum

Se reperire viam, certo quae limite ducat,

Confidit. Vixdum a terra procul arduus illum

Abstulerat sonipes, violentia fluminis ambos

Corripuit simul involvens hominemque ferumque

350

Vorticibus rapidis altoque in gurgite mersit.

Iamque extrema die pars caelo restat, et atris

Humentem nimbis obducunt aera nubes

Atque suis noctem cogunt properare tenebris.

Tum moesti comites nulla succurrere postquam

355

Arte valent caecisque latent miseranda sub undis

Corpora, consensu ingenti vestigia retro

In loca tuta fremunt cuncti referenda, priusquam

Occupet errantes nox in discrimine tanto.

Nuntius interea affertur sparsisse minores

360

A tergo quoque flumen aquas et ubique refractis

Riparum obiicibus furere et nullam esse relictam

Spem reditus; tanta impulerat se mole vorago.

Iam fragor auditur longeque sonantibus undis

Hinc atque hinc trepida formidine pectora turbant,

365

Deprensique malo ancipiti, quo tendere gressum

Expediat, simul exquirunt. Sic navita quando

Fluctibus in mediis Borea vexatus et Austro

Non parcente polo nimbis sub Orionis ortu,

Qua tempestati eripiat navimque virosque,

370

Cogitat et caelum et terras pontumque veretur.

At non magnanimi solers vigilantia Borsi

Languit aut oblita sui est, faciemve pericli

Horruit instantis, non aetas obstitit, alta

Quo minus a virtute animi cunctisque salubre,

375

Quodque illi rerum sors ultima poscere visa est,

Consilium primus caperet. Nam quattuor omni

Ex numero validos iuvenes nandique peritos

Eligit. Hi pariter nota regione viarum

Desiliunt ab equis et longa hastilia gestant

380

Et vada praetentant caute foveasque latentes.

Hos inter medius niveo per fluminis arva

Tendit equo innocuus; comitum dehinc ordine longo

Caetera pone manus sequitur. Dissultat aquarum

Lubrica planities gressuque agitatur equorum.

385

Sic per mille vias sinuosis orbibus errans

Optata demum pubes tellure potita est

Et Mutinam sese multa iam nocte recepit.

Hinc ubi digressi Situlae praevertimur amnem,

Mox vetus occurrit regni imperiique paterni

390

Gurgite arenoso dirimens confinia Lencis,

Parmaque civili toties agitata tumultu

Armorum et varias experta Placentia clades

Linquuntur, laudisque tenens de nomine nomen

Hospicio laetos urbs excipit. Inde profectis

395

Se Ticinum offert celebratum legibus almis.

Huc procerum ingentem numerum praemiserat heros

Anguiger. Hi magnos nobis impendere honores.

Inde ad conspectum regis perducere iussi.

Cusagi tum forte ipsum genialia tempe

400

Detinuere ducem, quo nos comitatur euntes

Fidus et imprimis gratus Scaramuza Philippo,

Stirpe Vicecomitum insignis, facundus et omni

Dulcis in alloquio, gravibus maturior annis.

Nec minus a tergo Insubres nostrique sequuntur

405

Atque viam alterno pariter sermone levantes

Gratantur falluntque diem. Iam luce fugata

Vmbra tegit terras, nullisque micantibus astris

Luna silet, solisque vicem funalia reddunt.

Tandem ubi Cusagum nos accessisse relatum est,

410

Fit strepitus, variis resonat clamoribus aula,

Vndique conveniunt ad regem et limina complent.

Mille simul lychnos famuli accenduntque feruntque.

At chorus incedit iuvenum, quos induit ardens

Purpura. Tum praeter solitum venerandus ab altis

415

Occurrit gradibus longa cum veste Philippus.

Borsius, ut primum certus pervenit ad aures

Rumor adesse ducem et longum circumspicit agmen,

Ad terram defertur equo pedes ipse relicto

Summissoque genu et prono cervice tyrannum

420

Progressus placida venientem fronte salutat.

Hoc facit Vgucio, facit hoc Albertus uterque,

Hoc reliqui proceres, hoc caetera deinde iuventus.

At princeps iuveni dextram porrexit inhaerens

Amplexu patrio terraque attollit et inde

425

Ad circumstantes socios se voce manuque

Convertit vultuque excepit laetus amico.

Nec tamen omnino nostrorum carpere primos

Destitit, haud veritos iuvenem obiectare periclis,

Qualia multa solent nocturni inducere casus.

430

Borsius at magno visendi regis amore

Id se sponte sua incautum voluisse fatetur

Et quae conveniunt primis congressibus addit.

Atque hic subridens princeps 'nos istius', inquit,

'Esse animi memores semper decet, optime Borsi.

435

Nunc vero adventusque tuus cornitumque tuorum

Laetitia ingenti nos afficit. Vt mea dextro

Te sub tecta libens venientem numine cerno!

Vt mihi gratus ades! Genitor praeclarus ut ista

Totus in effigie est! Iuvenem florentibus annis

440

Saepe meos iuvenis memini subiisse penates

Advectum ob varias causas, quo tempore victor

Ipse viros inter simulantes dura sub armis

Proelia saepe suas palmam referebat ad urbes.

Talis in incessu fuit, idem vultus in illo,

445

Corporis idem habitus, eadem illi verba fuere'.

Talia commemorat thalamique ad limina ducit.

Illic multiplici variata aulaea colore

Parietibus pendent, laqueariaque eminus auro

Fulgent, atque solum instratis latet omne tapetis.

450

Nec non purpureum capite aurea sustinet alto

Sponda torum. Hunc circa insignis cortina superque

Tenditur artificis miro contexta labore.

Illius in medio viridanti margine cinctus

Fons erat et tenui filo simulata rigabat

455

Nascentes flores in molli gramine lympha.

Formosusque puer venando fessus, ab aestu

Dum fugit, irrigui vestigia fontis ad undam

Ferre videbatur primoque haurire nitentes

Ore lacus; atque hinc propriam speculatus in undis

460

Effigiem sese ipse novo correptus amore

Nequicquam ardebat, donec miserabile votum

Nominis in florem similis mutavit amantem.

Tum procul excelso montis de vertice nympha

Moesta dabat lachrymas ingratae oblita repulsae.

465

Parte alia coniux lethali saucia morsu

Threicium vatem in lachrymis linquebat amaris

Immanem aspiciens alternis orbibus hydrum

Serpere per viridis herbas et sibila colla

Tollere et ad solitas trepidum properare latebras.

470

Illam vicino in letho pallere putares

Ac roseas mutare genas gratumque decorem,

Cum se iam toto fudisset corpore virus.

At vates fidibusque suis et carmine sacro

Fretus ad immites Erebi descenderat umbras

475

Iamque ibat consorte tori sub lege recepta

Victor et inferni regnum lachrymabile Ditis

Paene relinquebat, cum rupto foedere munus

Infelix amisit. At illum invisa quaerentem

Tartara et arguta citharam cum voce moventem

480

Concordes circumsistunt volucresque feraeque

Miranturque virum atque intentis auribus adstant;

Ipsum etiam sylvae montesque et dura videntur

Saxa sequi ac tristes miserari in funere casus.

Tertius inde labor saevis in rupe ligatam

485

Nexibus Andromeden sorti exponebat iniquae.

Illam et lugenti similem similemque dolenti

Iurares trepidamque metu sua tristia secum

Fata queri ac moestos ad sydera tollere vultus

Auxilioque vocare deos pacemque rogare.

490

Virgineos tenuis velabat carbasus artus

Et facili impulsu resolutas blanda movebat

Aura comas rapidi relevans incendia solis.

At super alcyones volitabant agmine denso

Et Cepheidos infortunia deplorabant

495

Funereos querulo meditantes gutture cantus;

Neu tenerae fervens calor ureret ora puellae,

Alarum ingenti fecere umbracula velo.

Interea dirum pelagi stridentibus undis

Monstrum aderat seseque ad littora nota ferebat

500

Conspectam cupiens quam primum absumere praedam.

At pius, ultor adest pennisque per aera lapsus

Aequoream pestem magno conamine victor

Obtruncat ferro et precium certaminis aufert.

Nec procul hinc oculis textu pictura decoro

505

Quarta legebatur. Nautarumque impia turba

Thesauros secum ingentes pretiosaque regum

Munera portantem spoliabat Ariona iamque

Tristius ausa nefas saevos distrinxerat enses

Aggressura simul vatem lethoque datura.

510

Tum caros artus ferro meditata per aequor

Spargere, ne qua forent dirae vestigia caedis.

Ast ubi concilium infandum crudeliaque arma

Et certam ante oculos mortem conspexit Arion

Extremi supplex spatium breve carminis orat

515

Exoratque viros. Puppi tum moestus in alta

Sollicitat sacrae bene respondentia voci

Fila lyrae casusque canit miserabilis atros

Exequiasque suas. Dulci maria aspera cantu

Mulcentur, summisque levant sublimia ab undis

520

Tritones capita et vitreas super aequora lapsae

Nereides liquere domos; tum caetera ponti

Numina, Vertumnusque et Phorcus et ora Cronillos

Canitie conspersus et undivolans Melicerta,

Vndique consurgunt ad navem agilique sequuntur

525

Remigio manibusque salum caudisque fatigant.

Hic phocae informes, illic immania cete

Apparent; cupidique sonos humanaque verba

Et voces audire novas delphines ab imo

Gurgite conveniunt ac pontum pectore sulcant,

530

Iamque ratem squamosa cohors cingebat, et horum

Maximus anteibat nando intentusque canenti

Haerebat. Tum saeva pius discrimina vates

Hostilesque manus fugiens te, Phoebe, vocato

Se dabat in fluctus curvique ingentia piscis

535

Terga premebat eques, Phoebo quem sacra canentem

Vocalesque levi tractantem pollice chordas

Thaenaron advexit posuitque in littora delphin.

Pars ea, quae fulcrum trabibus resupina sub altis

Integit, aurato effulget circumdata limbo.

540

Illic anguigerae gentis celeberrima pulchro

Picta magisterio signa ostenduntur. At alte

In medio nemus Hesperidum ramique nitentes

Aurea mala ferunt; aditu sedet asper in ipso

Nec quemquam patitur custos succedere luco.

545

At bonus Alcides quid enim non vivida virtus

Implicitum expediat? saevi fera colla draconis

Exuperat clava et dites auro exuit hortos.

Tali igitur thalamo dux Borsum accepit et illic,

Dum poscant epulae, iuvenem requiescere iussit

550

Nec proferre pedem sinit extra limina, quamvis

Secum illum aspiceret studio certare modesto.

Interea lecti iuvenes aulaeque magistri

Conveniunt. Crebris collucent atria flammis

Vndique, et argenti atque auri nitet ordine certo

555

Structa ingens acies. Caelatis insuper urnis

Effusum manibus rorem niveasque ministri

Dant mappas, alii, donec discumbitur, adstant

Sublimesque tenent subiecto vertice mensas.

Nec minus egregiam pars haec exculta per artem

560

Textilibus calathis Cerealia munera portant

Imponenda toris. Foetum pars illa recentem

Moenaliae pinus dura testudine fractum,

Nectareus Paphiae quem succus arundinis ambit,

Vndique odorato suavique amplexus amictu,

565

Aurato cratere gerit. Libamina at illi

Prima ferunt. His cura penum laticesque Lyaeos

Instruere et fontis purum instaurare liquorem.

Iamque intro illatis dapibus discedere turbas

Atque viam fieri medium iussere per agmen

570

Rectores auro insignes sceptrisque superbi.

Hos iuvenum manus observat. Quaeque aera pennis

Sollicitant, quae terra, fretum fluviique tulerunt

Artifici luxu delusa animalia nobis

Certatim apponunt. Pateris tum Bacchicus humor

575

Ardet in auratis, famulique per ampla frequentes

Tecta volant variisque obeunt sua munera curis.

Nondum expulerat vario repetita paratu

Coena famem, Phrygia veniens in veste melodes

Frondis Apollineae sertis redimitus et auro

580

Intonsos crines ducibus se protinus offert.

Tyrrheno genitore satus, genitrice Sicana,

Voce, lyra insignis, cantu praeclara virorum

Facta recensebat, seu quae prius ipse notasset

Sponte sua, seu quae teneris didicisset ab annis,

585

Sive aliquid sibi non meditatum effingere mallet.

Ille igitur citharam dum plectro intentus eburno

Concordare docet, tenuere silentia turbae.

Mox ubi praelusit fidibus, memorabile regnum

Artusi Magnique refert gesta inclyta Carli

590

Heroasque canit Gallos fraudemque Magancis

Addit et Hispanae scelus exitiabile pugnae.

Tum, quibus Italiam Bavarus peragraverit armis,

Narrat et, unde ferox ad nos pervenerit Ancus

Flaminiam bello aggrediens, caesasque cohortes,

595

Armeniace, tuas memorat, Tyrrhena priusquam,

Quo tendebat iter, miles venisset in arva,

Infensisque animis hinc Sforzia, Braccius illinc,

Marte sati, quantos simul excivere tumultus.

His etiam Insubris clarissima facta Philippi

600

Et varios Italum motus externaque bella

Iungit et egregias Borsi super omnia laudes.

Talia facundo postquam edidit ore melodes,

Ingentem Posterla scyphum nigrante Falerno

Impleri iubet; ille manu non lentus utraque

605

Porrectum arripuit primoque exorbuit haustu

Et crepitum ore dedit prolutus nectare fauces.

Purpuream chlamydem contextam Borsius auro

Imperat afferri Thuscumque hoc munere donat

Artifices laudans gestus vocemque manumque.

610

Tandem ubi sublatis dapibus convivia cessant,

Ducimus insomnes longis sermonibus horas.

Proximus a Borsi laeva Scaramuza sedebat,

Quem sic alloquitur: 'Cupio cognoscere vestra

Principia atque omnem fortunam gentis et huius

615

Principis antiquos casus et facta iuventae.

Tu, quem multa dies atque experientia doctum

Reddidit, ista, senex venerande, edissere nobis!'"