Tito Vespasiano Strozzi eroticon 6, 1

Reference basis text: Anita della Guardia, 1916

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta


1. de obitu Bagarini accipitris egregii
ac de eius clarissimis laudibus

Si qua tuas lector Bagarini venit ad aureis

      Forsitan ex aliquo fama relata loco,

Ille hic, Cosmiaca pulcherrima cuius imago,

      Ac verae similis, tam bene picta manu est.

5

Non fuit accipitres inter formosior alter,

      Nec magnis meritis carior ullus hero.

Neve quis ignoret propriae data praemia laudi,

      Ex ipso discat carmine qualis erat.

Purpureis maculis plumam insignibat et auro,

10

      Qualis apum decorat corpora picta color.

Penna fuit dorso si non argentea, saltem

      Argento similis, vel speciosa magis.

At procera caput cervix fulcibat honestum

      Desuper, inque oculis vividus ardor erat.

15

Cauda nec in longi speciem temonis abibat

      Nec brevis, at potius inter utrumque fuit;

Acer inhaerebat pugno, et formidinis expers

      Horrebat nullas nocte dieque manus.

Blandiciis gaudebat heri, placideque movebat

20

      Alternos agili dexteritate pedes.

Nulla recusabat capiti velamina mitis

      Accipere, et tanquam luce careret, erat,

Illo non alius pernicibus ocior alis

      In miseras tanta strage ruebat aveis;

25

Non fuga perdici non magni corporis ingens

      Phasiacis robur profuit alitibus.

Non illum vano cuccus deceperat astu,

      Dum vagus incertas itque reditque vias.

Non tibi se eripuit turtur, Bagarine, sequenti;

30

      Non velox pennis, et pede segnis anas.

Congressusque tuos corvi tremuere feroces

      Et picas leto tradere lusus erat.

Haud facile evasit, quem tu semel unguibus hostis

      Attigeras, quamvis strenuus ille foret;

35

Quin etiam parvas volucres placidissime rerum

      Ad domini assueras ipse referre manus.

Nec minus ex altis ad sibila prima redibas,

      Arboribus, medium sole tenente diem.

Teque canum quamvis avidorum laederet error

40

      Praeda sub hamato dum pede capta iacet,

Non tamen ingenuum tibi cor excanduit ira:

      Parcebas, veniae certaque signa dabas.

Ad speciem si res deducitur, omnia magna

      Et praeclara quidem nemo fuisse neget.

45

Ista sed immiti virtus te funere rapto

      Ecquid erit paucos post, Bagarine, dies?

Aut nihil, aut aliquid, de quo non multa loquantur

      Ipsi etiam, qui nunc fortia facta probant.

Multos prisca viros insigneis protulit aetas,

50

      Extincto quorum corpore fama iacet.

Mortalique manu totum quaecumque per orbem

      Sumptibus immensis structa fuere, cadent.

Hoc facit annorum series, nisi temporis atros

      Exuperent morsus scripta diserta virum.

55

At tibi, si nequeo vitae immortalis honorem

      Non permansuris tradere carminibus,

Si mea iam notis sparsere liquoribus ora

      Sandalus, et Nymphae quae loca sacra colunt,

Qualiscumque mihi libato venit ab amne

60

      In laudes surget spiritus ille tuas.

Et memor officii semper gratusque piusque

      Incidam tumulo talia verba tuo:

Hoc iacet accipitrum Bagarinus gloria saxo

      Quem tali dignum munere duxit herus.

65

Ne Stygis ad nigras inhumati corporis umbra,

      Si quis adhuc remanet spiritus, erret aquas.