Francesco Rolandello carmina 1, 9

9. egloga

Pulchrior orbis habet celebres quos aethere cycni

Dicite iam Lalages: vos ducite plectra, Camoenae

Pastorum, resonate chori et cui fistula pendet

Fronte sub arguta ex humeris annexa revinxit

5

Quas pius Arcitenens nodo et crinitus Apollo.

Laude coeli huc Helicona melos, cantusque movete

Phocidos unda tenet, quos audiat ultima Thule:

Sic Dorylas orsus coepit, sic orsus Amylcon.

Dorylas

Iam revocate gradum, mente bis figite dictis

10

Incola silvarum, redimiti et tempora fronde

Aspirate, precor, laticem nec ora canenti

Fundite: Medraci nonne aluistis in antro

Marcum

Hinc clara ducum soboles prolata secundis

Auspiciis caput exstollat assueta triumphis.

15

Benaci stupuere lacus dum flumine Nymphae

Sylvestrum patriis et avunculus abstulit arvis

Ad vada nostra seret, Athesis quo labitur unda.

Sylvarumque deae, vos huc agrestia fauni

Ferte pedem, driadum coetus, satyrique Napeae:

20

Vos, precor, o audite genus, sylvestria dicam

Numina quae sylvas celebrant, petitura per aulas.

Loquar an sileam? Meditor ne tanta resurgens

Sit virtus foedata; refert dum parcius aequo

Pastor; Pierides, vos dicite carmina Nymphae.

Amylcon

25

Cum non, Marce, canam te quae lanuginis aetas

Induit Antoni nondum tam viribus audax,

Fortunate puer, quam Romae fulgor in hostes

Hoc si venisset quondam certamen in illud,

Ausus iamque Paris sic te iactaret in armis

30

Huic decor et forma palmam novus occupat Hector.

Hoc pudor incedit pietas, iunctaeque sorores:

Dicite, Pierides, huic dicite carmina Nymphae.

Dorylas

Hoc mirum hiberno tellus seu sidere compos

Floribus ornavit, Scythicis victoria adempta est,

35

Annuit armipotens teneris haec indicat aetas

Aurea pugnantem populos dimitare feroces.

Dicite, Pierides, huic dicite carmina Nymphae.

Amylcon

Spargite odoratos calamos iam lilia Marco pareo

Antonii violas graditur, mollique hyacintho.

40

Necte comas, aetherea Venus, cui necte coronam

Maurocena fides monstrat laetante tumultu;

Nam meritis vicit cursu gestamen Alethes.

Dicite, Pierides, huic dicite carmina Nymphae.

Huic sua praecincti loricas terga Tyrones

45

Insurgant, equites socii comitentur inermem:

Virginem coetus fidibus veneretur, ametque

Sylvestrem sidus †† nobile terris:

Dicite, Pierides, carmen, bis dicite Nymphae.

Obstupuit genus omne hominum, genus omne volucrum;

50

Iam nemora et valles, simul intonuere cavernae

Dum pecus horrisono latitat clangore tubarum.

***