Francesco Rolandello carmina 1, 7

7. idem Franciscus dum Silis 1466 excresceret
ex tempore composuit

Grate Siler quondam et triplici Butinica fluento,

Quid velut hostiles inimica ad moenia cursus

Funditis et muros patriae turgentibus undis

Perdere tanta subit rabies sine lege modoque?

5

Non tantum Geniumque loci Cybelemque verendam

Atque Iovem Crete coluit Coribantiaque aera

Quantum vester honos cordi est et numina nobis.

Nunc tamen, heu, tristem populum vexare libido est,

Hos tecto prohibere, ast illos prehendere natos

10

Ex stratis dulci devinctos forte sopore

Ne pereant undis et cuncta auferre parantes!

Nec ripis servatur honos, nec gratia genti.

Iuppiter an vobis saeva haec crementa ministrat

Nubibus? Hic spargit pluvias imbresque perennes

15

Non secus ac redeant antiquae tempora Cyrrhae.

An vobis Neptunus aquas et flumina miscens

Aequora telluri subter labentia fundit?

An Plavis arcano nunc gurgite iungitur una,

Aut ripas super horrendas effusus in omnem

20

Campum agit, sata laeta trahens et robora silvis

Ipsaque cum stabulis cursu populatis iniquo

Armenta et tandem vestris miscetur arenis?

Qualiscumque furor sit tantae causa ruinae

Vos nimium saevi nimiumque insurgitis urbi,

25

Disiicitis pontes, rapitis trahitisque ruentes

Omnia, nec pietas ulla est, totaque vagari

Vrbe libet, vastosque placet compellere fluctus,

Et ratibus iuvat ire rivos et prehendere remos.

Parcite, quaeso, sacri fontes, restringite cursum

30

Et cohibete minas (satis, ah, satis ira furorque

In vestros misere longum insanivit alumnos)

Et solitas servate vias, servate fluenta

Limpida: semper enum proavorum tempore prisco

Fama fuit placida duxisse per ampla quiete

35

Moenia et irriguos per prata virentia cursus.

Si nostros audire preces, si flectier undas

Non piget immemores numquam culpabimur; atque

Cingemus ripas sertis et lactea fonti

Pocula, sacrato fundantur mixta Lyaeo;

40

Atque cohors invenum teneris immixta puellis

Saltabit Prhygio concordi carmine ritu.