Francesco Rolandello carmina 1, 6

6. de pace inter Caesarem et Venetos
in stratis sine lumine compositum carmen

Optima vita diu felici floreat aevo,

Diligat et Venetos Patres, sanctumque Senatum

Foedera pacifice servans aeterna quietis,

Vt timeant hostes geminorum iura fidemque,

5

Si leo concordes aquilas aequabit amore,

Quae fera, quae serpens audebit surgere contra?

Lilia sed cedent venienti strata Leoni

Corruet et serpens et tela hostilia passim.