Francesco Rolandello carmina 1, 5

5. ad eundem, munusculo addito

Salve, cura Dei, cunctorum et maxime regum

Romani Imperii Princeps et gloria nostrae

Aetatis, poma haec laeto nunc accipe vultu,

Quae foetu peperit felici noster agellus,

5

Atque uvam viridem brumali frigore sume

Quae, quamquam ingenti sunt inferiora sacroque

Numine, corda tamen potius spectare licebit.