Francesco Rolandello carmina 1, 4

4. ad Principem Senatumque Venetum
post eglogam a Coridone et Poemano recitatam
gratiarum actio

Sed tibi quas referam grates, nunc maxime Princeps,

Qui mare, qui Latium sancta ditione ministras

Et vobis, Patres, quorum praesentia numen

Ora reor, dubito possit ne haec lingua referre

5

Quam satis ad grates dicendas omnibus adsit,

Qui nos pastores dignati audire canentes

Attentas placidia tribuistis versibus aures,

Sed dum Luna suos cursus obnoxia fratri

Servabit, dumque astra polo nox humida ducet,

10

Nec non dum vestram litus defendet ab alto

Aequore et insanis oppositam fluctibus urbem,

Vnda maris donec vostra haec interluet ampla

Moenia, quae Romam referunt, quum laeta triumphos

Quadriiugo curru victo spectabat ab hoste

15

Semper honoratum dicent mea carmina nomen,

Et laudes vestras cantabit musa venusta

Concentu, nobis absit modo vita superstes:

Interea, o Princeps, Veneti qui flectis habenas,

Imperii decus ac patriae tum gloria Maurae

20

Gentis Francisco faveas adsisque precamur,

Qui nobis praeceptor adest, qui carmina lusit

Plurima praecipue quae nunc cantavimus ambo,

Atque inter tuos numeres, clarissime, servos.